TheoFonsAux sources de la foi

Laudato si'

LS · François · 2015 · LA · 246 paragraphes · vatican.va ↗

Cum instamus dicentes imaginem Dei esse hominem, hoc non patitur ut obliviscamur unamquamque creaturam suas agere partes ac nullam supervacaneam esse. Omnis materialis universus de Dei amore deque eius immensa erga nos affectione loquitur. Solum, aqua, montes, omnia sunt Dei blanditia. Propriae amicitiae cum Deo historia in quodam geographico loco usque succrescit, qui perquam personale fit signum, atque in unoquoque nostrum memoria residet locorum, permultum iuvantium. Qui in montibus adolevit, vel puer prope rivum sedebat potaturus, vel in sui suburbii platea ludebat, cum ad ea loca redit, animadvertit ad propriam reciperandam identitatem se vocari.

Pulcherrimum librum scripsit Deus, “cuius litteras exarat multitudo creaturarum in universo praesentium”. 54Ioannes Paulus II, Catechesis (30 Ianuarii 2002): Insegnamenti 25/1 (2002), 140. Episcopi Canadienses probe edixerunt nullam creaturam extra hanc Dei manifestationem esse: “Ex amplissimis prospectibus ad minimam vitae formam, natura mirationem reverentiamque indesinenter concitat. Ipsa est proinde continuata rerum divinarum revelatio”. 55Conferentia Episcoporum Catholicorum Canadiae, Commissio de rebus socialibus, Epistula pastoralis You Love All That Exists…All Things Are Yours, God, Lover of Life (4 Octobris 2003), 1.Iaponienses Episcopi sua pro parte, quaedam permoventia pronuntiaverunt: “Omnem creaturam percipere, suae exsistentiae canentem hymnum, laetanter est vivere in Dei amore ac spe”. 56Conferentia Episcoporum Catholicorum Iaponiensium , Reverence for Life. A Message for the Twenty-First Century (1 Ianuarii 2001), 89. Haec creati contemplatio efficit ut omnium rerum ope quandam doctrinam detegamus, quam nobiscum communicare Deus vult, quia “credenti creatum contemplari est etiam nuntium auscultare, vocem inopinatam silentemque audire”. 57Ioannes Paulus II, Catechesis (26 Ianuarii 2000), 5: Insegnamenti 23/1 (2000), 123.Dicere possumus “iuxta ipsam revelationem, quam Sacra Scriptura continet, datur utique divina manifestatio in fulgenti sole nec non vesperascente caelo”. 58Id. Catechesis (2 Augusti 2000), 3: Insegnamenti 23/2 (2000), 112.Huic manifestationi animum intendens, homo se ipsum agnoscere discit, ad ceteras creaturas relatum: “Ego me ostendo mundum ostendens: meam vestigo sacram indolem, cum eandem mundanam scrutor”. 59Paul Ricoeur, Philosophie de la volonté. 2. Finitude et Culpabilité, Paris 2009, 216.

Universum totum, suis multiplicibus vinculis, clarius inexhaustas Dei divitias exhibet. Sanctus Thomas Aquinas sapienter significavit “ex intentione primi agentis” multiplicitatem varietatemque manare, Qui voluit “ut quod deest uni ad repraesentandam divinam bonitatem, suppleatur ex alia”, 60Summa Theologiae I, q. 47, art. 1.quia eius bonitas “per unam creaturam sufficienter repraesentari non potest”. 61Ibid. Quapropter rerum varietatem ipsarum in multiplicibus implicationibus percipere debemus. 62Cfr Ibid., art. 2, ad. 1; art. 3.Itaque liquidius intelleguntur pondus ac sensus cuiusque creaturae, si intra totum Dei consilium ea consideratur. Id docet Catechismus: “Creaturarum interdependentia a Deo est voluta. Sol et luna, cedrus et flosculus, aquila et passer: spectaculum earum diversitatum et inaequalitatum innumerarum significat, nullam e creaturis sibi ipsi sufficere. Illae non exsistunt nisi in dependentia aliarum ab aliis, ut se mutuo compleant in servitio aliarum ad alias”. 63Catechismus Catholicae Ecclesiae , 340.

Cum illud cognitum est Deum ex omnibus quae sunt referri, desiderium experitur cor per omnes creaturas et una cum iis Dominum adorandi, ut in pulcherrimo sancti Francisci Assisiensis hymno manifestatur: “Laudatus sis, mi Domine, cum universa creatura tua, principaliter cum domino fratre sole, qui est dies, et illuminas nos per ipsum. Et ipse est pulcher et irradians magno splendore; de te, Altissime, profert significationem. Laudatus sis, mi Domine, propter sororem lunam et stellas, quas in caelo creasti claras et pretiosas et bellas. Laudatus sis, mi Domine, propter fratrem ventum et propter aërem et nubes et serenitatem et omne tempus, per quod das tuis creaturis alimentum. Laudatus sis, mi Domine, propter sororem aquam, quae est perutilis et humilis et pretiosa et casta. Laudatus sis, mi Domine, propter fratrem ignem, per quem noctem illuminas, et ipse est pulcher et iucundus et robustus et fortis”. 64Canticum fratris solis, 3-8.

Brasilienses Episcopi planius exposuerunt omnem naturam, praeter quam quod Deum manifestat, locum esse eius praesentiae. In cunctis creaturis eius vivificans Spiritus habitat, qui ad necessitudinem cum Eo instaurandam nos vocat. 65Cfr Conferentia Nationalis Episcoporum Brasiliae, A Igreja e a questão ecológica, 1992, 53-54. Praesentia haec reperta in nos “virtutum oecologicarum” 66Ibid., 61. progressionem concitat. Sed cum haec asserimus, non est obliviscendum infinitam esse longinquitatem, huius mundi res Dei plenitudinem non habere. E contrario neque creaturis prodessemus, cum earum proprium verumque locum non agnosceremus, ac iniuria ex iis id quaereremus, quod earum tenuitas praestare non posset.

Notes

  1. 54. Ioannes Paulus II, Catechesis (30 Ianuarii 2002): Insegnamenti 25/1 (2002), 140.
  2. 55. Conferentia Episcoporum Catholicorum Canadiae, Commissio de rebus socialibus, Epistula pastoralis You Love All That Exists…All Things Are Yours, God, Lover of Life (4 Octobris 2003), 1.
  3. 56. Conferentia Episcoporum Catholicorum Iaponiensium , Reverence for Life. A Message for the Twenty-First Century (1 Ianuarii 2001), 89.
  4. 57. Ioannes Paulus II, Catechesis (26 Ianuarii 2000), 5: Insegnamenti 23/1 (2000), 123.
  5. 58. Id. Catechesis (2 Augusti 2000), 3: Insegnamenti 23/2 (2000), 112.
  6. 59. Paul Ricoeur, Philosophie de la volonté. 2. Finitude et Culpabilité, Paris 2009, 216.
  7. 60. Summa Theologiae I, q. 47, art. 1.
  8. 61. Ibid.
  9. 62. Cfr Ibid., art. 2, ad. 1; art. 3.
  10. 63. Catechismus Catholicae Ecclesiae , 340.
  11. 64. Canticum fratris solis, 3-8.
  12. 65. Cfr Conferentia Nationalis Episcoporum Brasiliae, A Igreja e a questão ecológica, 1992, 53-54.
  13. 66. Ibid., 61.