Censeri non potest empiricas scientias vitam, intimam essentiam omnium creaturarum ac totam realitatem omnibus ex partibus explanare. Si ita esset, angusti eorum fines methodologici haud iure superarentur. Si hoc exiguo prospectu cogitatur, aestheticus sensus, poesis vel et rationis facultas significationem finemque rerum complectendi dissolvuntur. 141Cfr Litt. enc. Lumen fidei (29 Iunii 2013), 34: AAS 105 (2013), 577: “Ceterum lumen fidei, quatenus cum veritate amoris coniungitur, minime a mundo materiali alienum est, quia amor in corpore animaque semper agitur; lux fidei est lux incarnata quae a fulgida vita Iesu procedit. Materiam etiam illuminat, suo ordine confidit, novit in ipsa iter concordiae et comprehensioni latius in dies aperiri. Prospectus scientiae hoc modo a fide beneficium accipit: haec enim personas scientiis deditas hortatur ut apertae perstent realitati in eius integra inexhausta ubertate. Fides sensum criticum excitat quatenus impedit quominus inquisitio suis satietur formulis et praestat ut intellegat naturam usque maiorem esse. Fides, ad stuporem invitans prae rerum creatarum arcano, ampliores reddit rationis prospectus ad mundum melius illuminandum qui ad scientiarum studia panditur”. Memorare cupimus “religiosa scripta potiora quandam significationem omnibus aetatibus praebere posse, suadentem habent vim ad novum usque prospectum patefaciendum […]. Estne rationis intellectusque ea in obscuritatem detrudere eo quod in quodam religiosae opinionis contextu tantum sunt orta?”. 142Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 256: AAS 105 (2013), 1123. Leve est reapse cogitare ethica principia meris verbis demonstrari posse, ab omni contextu seposita, atque quod per religiosum sermonem manifestantur, in publicis disputationibus vi ac pondere non exuuntur. Ethica principia quae ratio percipere potest per diversas species semper redire et per varios sermones, religiosos quoque, exprimi possunt.
Ceterum quaecumque technica expeditio, quam scientiae afferre volunt, graves mundi quaestiones explicare non valet, si homines sua de via declinant, si magna argumenta amittuntur, quae efficiunt ut convictus, labor, bonitas habeantur. Quidquid est, credentes sunt concitandi ut propriae fidei se accommodent, cum eaque agendo non discordent; est instandum ut denuo Dei gratiae pateant atque ex alto a propriis de amore, de iustitia, de pace firmatis opinionibus depromant. Si quidem perperam intellecta principia nonnumquam effecerunt ut comprobaremus naturae abusum vel arbitrarium hominis in creatum dominatum, vel bella, iniustitiam et violentiam, sicut credentes agnoscere debemus tali modo sapientiae thesauro nobis custodiendo nos infideles fuisse. Compluries diversarum aetatum culturae limites hanc conscientiam proprii ethici spiritalisque patrimonii finxerunt, sed utique ad cuiusque fontes reditus sinit ut religiones hodiernis necessitatibus melius respondeant.
Plerique orbis incolae credentes se esse fatentur, quod religiones impellere debet ut dialogus inter eas instituatur ad naturam curandam, ad pauperes tuendos, ad observantiae fraternitatisque structuras instruendas. Necessarius ipsas inter scientias etiam est dialogus, cum unaquaeque proprii sermonis finibus concludi soleat, atque peculiaris peritia se ab aliis seiungere atque propriam scientiam absolutam putare studeat. Id obstat quominus ambitus quaestiones congruenter agitentur. Dialogus manifestus officiosusque inter diversos oecologicos motus, quibus non desunt ideologicae concertationes, pariter est necessarius. Discriminis oecologici gravitas postulat ut omnes de bono communi cogitemus et dialogi cursum usque teneamus, qui requirit patientiam, ascesim ac liberalitatem, recordantes continenter “realitatem ideae praestare”. 143Ibid., 231: p. 1114.