TheoFonsAux sources de la foi

Laudato si'

LS · François · 2015 · LA · 246 paragraphes · vatican.va ↗

Haec scripta Summorum Pontificum considerationes colligunt complurium scientiae cultorum, philosophorum, theologorum et socialium institutionum, his de argumentis Ecclesiae opinationes locupletantium. Ignorare tamen non possumus etiam extra Catholicam Ecclesiam, alias Ecclesias et christianas Communitates – aeque ac alias religiones – magnam sollicitudinem manifestasse et magni momenti de his argumentis cogitationem, de quibus omnes sollicitamur. Ut unum praestansque exemplum supponamus, summatim cogitationes perstringere volumus dilecti Patriarchae Oecumenici Bartholomaei, quocum plenae ecclesialis communionis spem participamus.

Patriarcha Bartholomaeus peculiarem in modum necesse esse dixit, ut unusquisque veniam exoret propria de ratione terrarum orbis vastandi, quia “unusquisque nostrum perinde ac exiguis inferendis naturae damnis dat operam”, ad agnoscendum vocamur “nostrum parvum aut magnum opus, quod ad damnum vastationemque ambitus confert”. 14Nuntius de Die precationis pro creato servando (1 Septembris 2012). Hac de re ipse firmiter solliciteque iterum iterumque est effatus, concitans nos ut adversus creationem peccata agnosceremus: “Homines biologicam diversitatem in Dei creatione delere; homines terrae integritatem in discrimen adducere et climatis mutationi operam dare, compilantes naturales silvas terrae vel uda loca vastantes; homines aquas, solum, aërem corrumpere: haec omnia esse peccata”. 15Sermo Barbaropoli habitus, Californiae (8 Novembris 1997); cfr J. Chryssavgis, On Earth as in Heaven; Ecological Vision and Initiatives of Ecumenical Pariarch Bartholomew, Bronx, Novi Eboraci, 2012. Quandoquidem “crimen contra naturam est crimen contra nosmet ipsos ac contra Deum peccatum”. 16Ibid.

Eodem tempore Bartholomaeus in lucem evocavit radices ethicas spiritalesque ambitalium quaestionum, quae nos concitant ad eas expediendas non modo per technicam artem, verum etiam per hominis mutationem, quoniam alioquin solummodo indicia aggrediemur. Nobis proposuit ut a consumptione ad continentiam transiremus, ab avaritia ad liberalitatem, a profusione ad communicandi facultatem, in ascesi quadam, quae “significat discere dare, e non tantum recusare. Modus quidam est amandi, gradatim transeundi ab eo quod cupio ad id quo Dei mundus indiget. A metu, ab avaritia, a servitute est liberatio”. 17Conferentia apud Monasterium Utstein, in Norvegia (23 Iunii 2013). Nos christiani insuper vocamur “ad mundum uti communionis sacramentum suscipiendum, modum quidem participandi cum Deo proximoque in universali contextu. Humiliter conscii sumus divinum humanumque in particulas convenire vestis inconsutilis Dei creationis, in postremum utique orbis nostri pulveris granulum”. 18Sermo “Global Responsibility and Ecological Sustainability: Closing Remarks”, I Congressio Halki, Constantinopoli (20 Iunii 2012).

Notes

  1. 14. Nuntius de Die precationis pro creato servando (1 Septembris 2012).
  2. 15. Sermo Barbaropoli habitus, Californiae (8 Novembris 1997); cfr J. Chryssavgis, On Earth as in Heaven; Ecological Vision and Initiatives of Ecumenical Pariarch Bartholomew, Bronx, Novi Eboraci, 2012.
  3. 16. Ibid.
  4. 17. Conferentia apud Monasterium Utstein, in Norvegia (23 Iunii 2013).
  5. 18. Sermo “Global Responsibility and Ecological Sustainability: Closing Remarks”, I Congressio Halki, Constantinopoli (20 Iunii 2012).