TheoFonsAux sources de la foi

Laudato si'

LS · François · 2015 · LA · 246 paragraphes · vatican.va ↗

Post hanc longam considerationem, iucundam simul et terrificam, duas proponimus orationes: alteram communicandam cum omnibus nobis credentibus in Deum creatorem omnipotentem, et alteram ut nos, christiani, queamus in creationem gerere officia quae Iesu Evangelium nobis proponit.

Oratio pro nostro terrarum orbe

Omnipotens Deus,
qui ades in toto universo
inque minima tuarum creaturarum,
Tu qui tua suavitate circumdas omnia quae exsistunt,
infunde in nos vim tui amoris
ut vitam et pulchritudinem curemus.
Inunda nos pace,
ut vivamus sicut fratres et sorores
nemini nocentes.
Deus pauperum,
adiuva nos in redimendis
derelictis et neglectis huius terrae
qui multum prae oculis tuis valent.
Sana vitas nostras,
ut custodiamus mundum
neve depraedemur illum,
ut seramus pulchritudinem,
non vero inquinamentum et destructionem.
Tange corda
eorum qui tantum lucra quaerunt
cum damno pauperum ac terrae.
Doce nos detegere cuiusque rei bonum,
cum admiratione contemplari,
agnoscere nos penitus coniunctos esse
omnibus cum creaturis
in nostro itinere ad tuam lucem infinitam.
Gratias agimus quia nobiscum manes cunctis diebus.
Sustine nos, quaesumus, in nostro certamine
pro iustitia, amore et pace.

Oratio christiana cum creato

Te laudamus, Pater, cum omnibus tuis creaturis,
quae de tua potenti manu ortae sunt.
Tuae sunt,
ac plenae sunt tuae praesentiae tuaeque suavitatis.
Laudatus sis!

Iesu, Fili Dei,
per te omnia creata sunt.
Efformatus es in materno utero Mariae,
pars huius terrae effectus es,
et humanis oculis conspexisti hunc mundum.
Hodie vivus es in omni creatura
cum tua gloria resuscitati.
Laudatus sis!

Spiritus Sancte, qui tua luce
dirigis hunc mundum ad Patris amorem
ac comitaris gemitum creationis,
tu quoque vivis in cordibus nostris
ut nos ad bonum compellas.
Laudatus sis!

Domine Deus, Unus et Trinus,
communitas mirabilis infiniti amoris,
doce nos te contemplari
in universi pulchritudine,
ubi omnia nobis de te loquuntur.
Excita laudem nostram animumque gratum
pro omnibus quae tu creasti.
Dona nobis gratiam ut nos
cum omnibus exsistentibus
intime coniunctos sentiamus.
Deus amoris,
ostende nobis nostrum locum in hoc mundo
tamquam instrumenta tui affectus
pro cunctis creaturis quae in hac terra sunt,
quoniam ne una quidem earum apud te oblivione obruitur.
Illumina dominos potestatis et pecuniae
ut a peccato sibi caveant indifferentiae,
diligant bonum commune, promoveant infirmos
et curent hunc mundum quem incolimus.
Pauperes et terra clamant:
Domine, suscipe nos tua potestate tuaque luce,
ut protegatur omnis vita,
ut praeparetur melius futurum aevum,
ut adveniat Regnum tuum
iustitiae, pacis, amoris et pulchritudinis.
Laudatus sis!

Amen.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIV mensis Maii, in sollemnitate Pentecostes, anno MMXV, Pontificatus Nostri tertio.

Franciscus PP.