Terrae sororis gemitum hae exprimunt condiciones, qui cum mundi desertorum gemitibus iungitur, per lamentationem quandam quae a nobis ut iter mutemus postulat. Numquam ut superioribus duobus saeculis nostram communem domum vexavimus laesimusque. Instrumentorum autem Dei Patris ad tuendas partes vocamur, ut noster terrarum orbis is sit quem Ipse creando optavit sitque pacis, pulchritudinis plenitudinisque eius proposito congruus. Hoc nimirum illud est quod nos necessaria cultura caremus ut huic discrimini occurramus atque oportet principatus instituere, qui vias demonstrent, necessitatibus subvenientes hodiernarum generationum, omnibus adscriptis, nullo futuris generationibus importato detrimento. Necessarium prorsus est legum ordinem instituere qui insuperabiles fines complectatur atque oecosystemata tueatur, antequam novae dominatus formae, quas exemplar technicum oeconomicumque constituat, non modo rem politicam, verum etiam libertatem iustitiamque ad nihilum redigant.
Digna quae notetur est debilitas politicae actionis internationalis. Quod res politica in servitutem redigitur technologiae reique nummariae, id dissolutae mundanae de ambitu Congressiones ostendunt. Immodica sunt peculiaria lucra atque oeconomicum lucrum communi bono facillime antecedit atque nuntios corrumpit, ne sua proposita peti conspiciat. Hoc rerum in contextu Documentum Apparitiopolitanum requirit “ut ne in naturalibus opibus tractandis praevaleant coetuum oeconomicorum emolumenta, quae irrationabiliter vitae delent fontes”. 32V Conferentia Generalis Episcoporum Latinorum Americanorum et Caraiborum, Documentum Apparitiopolitanum (29 Iunii 2007), 471. Inter oeconomiam et technologiam foedus omnia exterminat quae ad eorum proxima lucra non pertinent. Sic quaedam tantum leves declarationes prospectantur, philanthropici singulares actus, et etiam conatus ad affectionem erga ambitum demonstrandam, dum reapse quodcumque socialium institutionum de rebus mutandis inceptum molestum conspicietur a lepidis somniatoribus susceptum vel impedimentum putatur tollendum.
Nonnullae Nationes paulatim magni ponderis prae se ferre possunt progressiones, auctas inspectiones efficaciores atque adversus corruptionem apertiorem dimicationem. Apud populos oecologicus sensus maior est, etiamsi non sufficit, ut perniciosi mores immodice consumendi mutentur, qui auferri non videntur, sed potius amplificari augerique. Quod accidit, ut unum tantum supponamus exemplum, per crebrum augescentemque usum atque vim instrumentorum aëri temperando: mercatus, quippe qui subitaneum beneficium persequantur, plus plusque quaesita concitant. Si quis extrarius mundi societatem inspiceret, prae tali agendi ratione obstupesceret, quae nonnumquam sui videtur interemptrix.
Interea oeconomicae potestates praesentem mundi ordinem comprobare pergunt, in quo praevalent quaestus studium nec non quaesitum lucrum nummarium, quae omnia constituta et in humana dignitate ambituque effectus ignorant. Sic manifestatur ambitale detrimentum et humanum moraleque detrimentum artum communeque habere vinculum. Multi dicent eos conscios non esse se immoralia patrare, quia perpetua mentis aberratio animum adimit angusti finitique mundi realitatem considerandi. Hac de causa hodie “quidquid est imbecillum, ut ambitus, immunitum manet, commodis consideratis consecrati mercatus, quae in absolutam regulam sunt conversa”. 33Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 56: AAS 105 (2013), 1043.
Id provideri potest, coram nonnullis interituris opibus, scaenam quandam comparari, nova bella prospectantem, quae nobilibus expostulationibus teguntur. Bellum semper gravia damna ad ambitum culturalesque populorum divitias affert, atque pericula permagna fiunt, cum de atomicis biologicisque armis agitur. Etenim “quamvis internationalia foedera chemicum, bacteriologicum ac biologicum bellum prohibeant, apertum est in laboratoriis inquisitionem produci ad nova arma, laedendo apta, reperienda, quae facultate polleant naturales mutandi aequabilitates”. 34Ioannes Paulus II, Nuntius Diei Mundialis Pacis 1990, 12: AAS 82 (1990), 154. Illud requiritur ut politica actio sudiosius in arcendas solvendasque causas convertatur, quae novas contentiones parere possunt. Sed potestas, quae cum re nummaria sociatur, magis huic conatui renititur, atque politica proposita carent saepenumero consiliorum amplitudine. Cur hodie potestas servatur, quae memoria tenebitur propter eius agendi inhabilitatem, instante illud faciendi properatione necessitateque?
Quibusdam in Nationibus probanda exstant exempla, quae ad progressus in ambitu restituendo spectant, quae sunt nonnulla flumina mundata, tot per decennia corrupta, silvae autochthonae recuperatae, vel prospectus ambitalis restitutionis operibus exculti, vel aedificiorum incepta magnae pulchritudinis, progressus in munda energia comparanda, publicus commeatus melior factus. Haec quae aguntur universales quaestiones non solvunt, sed confirmant hominem suam posse probabiliter praestare operam. Ut amet cum creatus sit, intra eius limites necessario liberalitatis, solidarietatis curaeque florent actus.
Eodem tempore levis vanave quaedam adolescit oecologia, quae torporem quendam et temerariam responsalitatem roborat. Ut crebro temporibus magno distinctis discrimine accidit, quae audacia requirunt consilia, arbitramur accidentia certa non esse. Si leviter respicimus, praeter quaedam conspicua contaminationis detrimentique indicia, res haud tam graves esse videntur terrarumque orbis perdiu in hodiernis condicionibus manere posse. Dubius hic mos nobis commodo est, ut vivendi, faciendi consumendique consuetudines servemus. Ratio quidem haec est qua homo sese accommodat ad omnia vitia sui ipsius eversionis pascenda, eadem dissimulans, non agnoscens, gravia consilia procrastinans eaque pro nihilo reputans.