Magnae divitiae christianae spiritalitatis, generatae ex viginti saeculorum personarum et communitatum experientiis, plurimum conferunt ad humanum genus renovandum. Cupimus christifidelibus quaedam lineamenta proponere oecologicae spiritalitatis quae ex nostrae fidei persuasionibus oriuntur, quia illud quod Evangelium nos docet afficit nostrum modum cogitandi, sentiendi ac vivendi. Non est tantum de opinionibus dicendum, quantum potissimum de rationibus quae oriuntur a spiritalitate, affectionis in mundum curandum alendae causa. Nam haud possibile erit magnis rebus operam dare tantum quasdam per doctrinas, absque mystica quae nos animet, absque “interioribus motibus qui impellunt, dant rationem, animum addunt et sensum praebent personali et communi actioni”. 151Adhort. Ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 261: AAS 105 (2013), 1124. Agnoscere debemus haud semper nos christianos accepisse et explanavisse divitias quas Deus Ecclesiae dedit, ubi spiritalitas non disiungitur a proprio corpore, nec a natura vel a huius mundi rebus, sed potius homo vivit cum ipsis et in ipsis, in communione cum rebus omnibus quae circa sunt.
Si “exteriores solitudines in mundo multiplicantur, quoniam interiores solitudines tam amplae factae sunt”, 152Benedictus XVI, Homilia in sollemni initio ministerii Summi Ecclesiae Pastoris (24 Aprilis 2005): AAS 97 (2005), 710. discrimen oecologicum impellit ad altam interiorem conversionem. Attamen agnoscendum est quoque nonnullos christianos sedulos et orantes, realismi et pragmatismi sub obtentu, sollicitudinibus de ambitu subinde illudere. Alii sunt inertes nec statuunt suos mores mutare et fiunt incongruentes. Deest eis ergo conversio oecologica, quae secum fert ut manifestentur cuncta consectaria conventus cum Iesu Christo in necessitudinibus cum mundo qui circa est. Vocationem vivere ut custodes simus operae Dei est pars essentialis probae vitae, non est aliquid optivi neque aspectus secundarius christianae experientiae.
Sancti Francisci Assisiensis exemplar recordamur, ad proponendam sanam necessitudinem cum creato quae est pars integrae conversionis personae. Hoc secum fert ut quis etiam agnoscat suos errores, peccata, vitia vel neglegentias, toto corde eum paeniteat, intrinsecus mutet. Australiae Episcopi noverunt expromere conversionem in verbis reconciliationis cum creato: “Ut hanc reconciliationem ad effectum adducamus, vitas nostras inspiciamus oportet et agnoscamus quo modo offendamus Dei creationem nostris actionibus nostraque ineptitudine agendi. Conversionem experiri debemus, cordis mutationem”. 153Conferentia Episcoporum Catholicorum Australiae, A New Earth. The Environmental Challenge(2002).
Non sufficit tamen ut unusquisque melior sit ad solvendam condicionem tam compositam sicut illa est cui occurrit mundus hodiernus. Singuli homines possunt amittere suam aptitudinem libertatemque ad logicam rationis instrumentalis superandam ac denique succumbunt rerum consumendarum immoderationi sine ethica et sine sensu sociali et ambitali. Ad sociales quaestiones in commune respondendum est, non mera summa bonorum individualium: “Exigentiae huius operis tam immensae erunt ut vis individuorum inceptorum atque cooperatio singulorum, modo individuali formatorum, non valeant eis satisfacere. Necessaria erit virtutum coniunctio et unitas contributionum”. 154Romanus Guardini, Das Ende der Neuzeit, 72. Conversio oecologica quae postulatur ad instituendum assiduum motum duraturae mutationis est etiam conversio communis.
Huiusmodi conversio secum fert varias consuetudines quae coniunguntur ad magnanimam et lenitate plenam curam exercendam. Primum gratitudinem et liberalitatem implicat, id est ut mundus uti donum agnoscatur e Patris amore acceptum, cui inde sequuntur gratuitae dispositiones renuntiationis magnanimique gestus, etiamsi nemo eos videat et agnoscat: “Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, [...] et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi” (Mt 6,3-4). Implicat quoque amantem conscientiam nos ab aliis creaturis non esse segregatos, sed cum ceteris rebus universi magnificam universalem communionem conformare. Credenti mundus non extrinsecus sed intrinsecus est contemplandus, nexus agnoscendo quibus Pater nos cum omnibus creaturis coniunxit. Insuper, dum auget peculiares facultates quas Deus dedit ei, conversio oecologica inducit credentem ad explicandam eius fingendi capacitatem eiusque animi ardorem, ut perniciosas mundi vices absolvat, exhibens se “hostiam viventem, sanctam, Deo placentem” (Rom 12,1). Propriam praestantiam non comprehendit tamquam rationem gloriae personalis vel irresponsalis dominationis, sed uti diversam facultatem quae demum ipsi imponit gravem responsalitatem orientem ex eius fide.
Variae nostrae fidei persuasiones, initio harum Litterarum encyclicarum explanatae, adiuvant huiusmodi conversionis ad ditandum sensum, demonstrantes conscientiam omnem creaturam aliquid Dei monstrare et nuntium habere nobis communicandum, vel certitudinem Christum in se sumpsisse hunc mundum materialem et nunc, resuscitatum, in penetralibus cuiusque creaturae morari, eam complectentem suo affectu penetrantemque suo lumine. Similiter fit cum agnoscimus Deum creavisse mundum in ipso inscribentem ordinem et assiduum motum quem homini nefas est ignorare. Cum in Evangelio legimus Iesum loqui de passeribus dicentem: “unus ex illis non est in oblivione coram Deo” (Lc 12, 6), num potest aliquis eos vexare eisque damnum afferre? Omnes christianos invitamus ut hanc suae conversionis notionem patefaciant, sinentes ut vis et lumen susceptae gratiae se extendant etiam ad necessitudinem aliis cum creaturis et cum mundo qui circa est, et sublimem hanc fraternitatem suscitent cum universo creato quam sanctus Franciscus Assisiensis tam fulgido modo vixit.