TheoFonsAux sources de la foi

Laudato si'

LS · François · 2015 · LA · 246 paragraphes · vatican.va ↗

Simul cum patrimonio naturali, historicum adest patrimonium, artisticum et culturale, aequaliter versans in discrimine. Pars est identitatis communis alicuius loci atque fundamentum ad aedificandam urbem habitabilem. Non agitur de delendis deque creandis novis urbibus coniectura magis oecologicis, in quibus non semper vivere desideratur. Oportet simul accipiantur historia, cultura et architectura certi loci, servata eius germana identitate. Oecologia igitur sollicitudinem etiam postulat culturalium divitiarum humanitatis latiore sensu. Instantius postulat ut animus in locales culturas intendatur tempore quo de quaestionibus disputatur super ambitu, dialogo videlicet instituto inter sermonem technicum scientificum et sermonem popularem. Agitur de cultura intellecta non solum veluti monumentis praeteriti temporis, sed peculiariter eius in viva, dynamica et activa notione, quae excludi non potest tempore quo iterum cogitatur de necessitudine inter hominem et ambitum.

Imago hominis consumptionis plena, quam machinamenta fovent actualis oeconomiae globalis, ad assimilandas culturas tendit et minuendam immensam varietatem culturalem, quae thesaurus est humanitatis. Quam ob rem cum expedire student omnes difficultates normis aequalibus vel technicis usibus, id ad neglegendas ducit complexas quaestiones locales quae activam postulant incolarum participationem. Novi orientes processus non semper concludi possunt schematibus extrinsecus constitutis, at cultura locali exstantibus. Sic quemadmodum vita et mundus dynamice moventur, cura de mundo oportet sit flexibilis et dynamica. Solutiones mere technicae periculum adeunt ne indicia considerent quae altioribus quaestionibus non respondeant. Necessarium est iura respicere populorum et culturarum, atque hoc modo intellegere progressionem alicuius coetus socialis historicum secum ferre processum intra contextum culturalem et postulare constantem principatum localium actorum socialium, initio sumpto ab eorum propria cultura. Neque notio qualitatis vitae imponi potest, sed est intellegenda intra mundum signorum et consuetudinum propriorum uniuscuiusque coetus humani.

Multae formae, crebrae compilationis degradationisque ambitus, exhaurire possunt non solum subsidia subsistentiae loci, sed etiam sociales opes quae modum vivendi praestiterunt, qui perdiu sustinuit culturalem identitatem atque sensum exsistentiae convictusque. Alicuius culturae amissio gravis potest esse vel gravior quam ipsa amissio cuiusdam animalis vel plantae. Onus impositum rationis hegemonicae vitae, quod cum productionis consuetudine nectitur, tam nocivum esse potest quantum oecosystema mutatum.

Hoc rerum in contextu, oportet potissimum intendatur animus in communitates aboriginum, in earumque traditiones culturales. Quae inter alia minorem tantum partem non costituunt, sed potius opus est ut colloquii fiant principales participes, praesertim tempore quo grandia incepta suscipiuntur, ad eorum loca spectantia. Iis revera terra non est bonum oeconomicum, sed donum Dei et avorum qui in ea requiescunt, locum sacrum quocum oportet una simul agere ut eorum identitas ac bona alantur. Cum propriis in territoriis manent, ii sunt qui melius ea curent. Tamen, diversis in partibus mundi, coguntur ut sua deserant territoria eaque libera relinquant pro operibus extractionis, agriculturae vel pastionis, nulla cura data naturae et culturae periturae.