TheoFonsAux sources de la foi

Laudato si'

LS · François · 2015 · LA · 246 paragraphes · vatican.va ↗

Pater est supremus fons omnium, amans et communicativum fundamentum rerum exsistentium. Filius, qui eum manifestat et per quem omnia creata sunt, huic terrae se coniunxit cum efformatus est in gremio Mariae. Spiritus, vinculum infinitum amoris, intime adest in corde universi animans et suscitans nova itinera. Mundus creatus est a tribus Personis tamquam uno principio divino, sed quaeque earum perficit hanc operam communem secundum suam ipsius personalem proprietatem. Hac de causa “cum contemplamur admiratione universum in eius magnitudine et pulchritudine, debemus laudare totam Trinitatem”. 169S. Ioannes Paulus II, Catechesis (2 Augusti 2000), 4: Insegnamenti 23/2 (2000), 112.

Apud christianos fides in unum Deum, qui est communio Trinitaria, ad cogitandum ducit omnes res in se vestigium proprie Trinitarium continere. Sanctus Bonaventura affirmavit hominem, ante peccatum, detegere illud potuisse quod omnis creatura “testificatur Deum esse trinum”. Vestigium Trinitatis agnosci poterat in natura “quando nec liber iste obscurus erat, nec oculus hominis caligaverat”. 170Quaest. disp. de Myst. Trinitatis, 1, 2, concl. Sanctus Franciscus nobis tradidit omnem creaturam secum ferre structuram proprie Trinitariam, tam veram ut quis eam posset sponte contemplari nisi hominis contuitus finitus, obscurus et fragilis esset. Ita indicat nobis provocationem ad realitatem sub Trinitatis lumine interpretandam.

Divinae Personae sunt relationes subsistentes, atque mundus, secundum divinum exemplar creatus, est relationum contextus. Creaturae ad Deum tendunt, ac deinde cuiusque viventis est tendere ad alterum, ita ut in sinu universi invenire possimus immensas constantes necessitudines quae secrete connectuntur. 171Cfr Thomas Aquinas, Summa Theologiae I, q. 11, art. 3; q. 21, art. 1, ad 3; q. 47, art. 3. Quod quidem nos non modo concitat ad mirandos plurimos conexus exstantes inter creaturas, sed ducit nos quoque ad detegendam rationem nostrae ipsorum perfectionis. Nam persona humana eo magis crescit, maturat et sanctificatur quo plus necessitudinis conflat, cum exit de seipsa ut vivat in communione cum Deo, cum ceteris cunctisque creaturis. Itaque in propriam exsistentiam assumit illum assiduum motum Trinitarium quem Deus in ea impressit inde ab eius creatione. Omnia coniunguntur, et hoc nos hortatur ut augeamus spiritalitatem solidalitatis globalis quae manat ex Trinitatis mysterio.

Notes

  1. 169. S. Ioannes Paulus II, Catechesis (2 Augusti 2000), 4: Insegnamenti 23/2 (2000), 112.
  2. 170. Quaest. disp. de Myst. Trinitatis, 1, 2, concl.
  3. 171. Cfr Thomas Aquinas, Summa Theologiae I, q. 11, art. 3; q. 21, art. 1, ad 3; q. 47, art. 3.