TheoFonsAux sources de la foi

Laudato si'

LS · François · 2015 · LA · 246 paragraphes · vatican.va ↗

Oecologia vincula inter animantia perscrutatur et ambitum in quo crescunt. Ipsa cogitationem quoque postulat disputationemque de condicionibus vitae et de societate an sit futura, addita honestate vocandi in dubium exemplaria progressionis, productionis et consumptionis. Non est supervacaneum rursus affirmare omnia inter se complicari. Tempus et spatium non sunt inter se separata, neque atomi vel particulae subatomicae separate considerari possunt. Sicut diversa orbis elementa – physica, chimica et biologica – alia aliis sociantur, ita species viventes rete quoddam formant quod numquam penitus agnoscimus et intellegimus. Magna nostrae geneticae condicionis pars cum multis animantibus communicatur. Ob eiusmodi rationem, cognitiones fragmentariae singularesque in quandam ignorantiam recidere possunt si integrationi obsistunt in ampliore quadam realitatis visione.

Dum de “ambitu” loquimur, peculiari modo necessitudinem quandam significamus: necessitudinem nempe quae inter naturam intercedit et societatem quae in ea incolit. Hoc impedit quominus consideremus naturam veluti seiunctum a nobis quiddam aut veluti merum nostrae vitae marginem. Includimur in ea, participamus eam atque ea imbuimur. Rationes ob quas locus quidam inquinatur analysim postulant agendae societatis, eius oeconomiae, eius agendi rationis, eius modorum quibus realitatem intellegit. Propter mutationum amplitudinem, non iam possumus propriam liberamque invenire responsionem ad unamquamque quaestionis partem. Magni momenti est integras quaerere solutiones, quae mutuas considerent actiones naturalium systematum inter se et cum systematibus socialibus. Non dantur duo seiuncta discrimina, alterum videlicet ambitale et alterum sociale, sed unum solum et multiplex discrimen sociale ambitale. Lineamenta solutionis postulant ut coniunctim paupertati bellum inferatur, dignitas desertorum restituatur et eodem tempore natura curetur.

Ob quantitatem varietatemque elementorum considerandorum, cum ambitalis impactio definitur alicuius certi negotii, necessarium fit ut inquisitoribus praecipua missio tribuatur eorumque mutua actio facilior reddatur, ampla praestita libertate academica. Haec constans inquisitio sinere debet agnoscere etiam quomodo diversae creaturae inter se nexus habeant, illas unitates maiores formantes quae hodie “oecosystemata” appellantur. Non consideramus ea solummodo ut determinemus qualis sit eorum usus rationalis, sed quod intrinsecum bonum habent ab eiusmodi usu seiunctum. Quemadmodum quivis animans est bonus et in se ipso admirabilis quia creatura est Dei, idem evenit toti animantium congruenti universitati in loco quodam definito, quod ut systema operatur. Etiamsi haud conscii huius rei sumus, ex hac congrua structura pendemus ipsa pro nostra exsistentia. Memorandum est oecosystemata operari in dioxydo carbonico captando, aqua purificanda, morbis infectionibusque arcendis, solo componendo, eiectamentis dissolvendis compluribusque aliis servitiis quae obliviscimur vel ignoramus. Quod cum multi rem istam animadvertunt, iterum conscii fiunt nos vivere agereque a realitate initium sumentes, quae in antecessum nobis data est quaeque nostras capacitates et exsistentiam praecedit. Dum igitur loquimur de “usu tolerabili”, oportet semper introducatur consideratio quaedam de capacitate regenerationis uniuscuiusque systematis in diversis eius sectionibus et aspectibus.

Ceterum, oeconomica progressio efficit ut automatismi et homogeneae rationes inducantur, ut processus simpliciores fiant atque sumptus minuantur. Hanc ob rem necessaria est oecologia oeconomica, apta ad realitatem ampliore modo considerandam. Revera “tuendus ambitus constituere debebit partem necessariam processus progressionis et considerari non poterit segregato modo”. 114Declaratio Flumenianuariensis de ambitu deque progressione (14 Iunii 1992), Principium 4. Eodem tamen tempore hodierna fit impellens necessitas humanismi qui varias vocat scientias, etiam illas oeconomicas, ad visionem magis integram magisque completivam. Hodie inquisitio quaestionum ambitalium separari non potest a perscrutatione circumstantiarum humanarum, familiarium, operis, urbanarum nec non a relatione uniuscuiusque personae secum, quae definitum generat modum relationum cum aliis et cum ambitu. Adest mutua actio inter oecosystemata et inter diversos mundos rationis socialis, et hoc modo iterum demonstratur “totum praetergredi partem”. 115Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 237: AAS 105 (2013), 1116.

Si omnia societatis vinculo continentur, etiam status salutis institutionum alicuius societatis secum importat pro ambitu et qualitate vitae humanae consecutiones: “Omnis laesio solidarietatis et amicitiae civium damna in naturam inferunt”. 116Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 51: AAS 101 (2009), 687. Ad hanc significationem, oecologia socialis est necessario institutionalis atque gradatim diversas assequitur mensuras quae a coetu sociali primario, familia, progrediuntur usque ad vitam internationalem, per communitatem localem transeuntes et Nationem. Intra unumquemque coetum socialem et inter eos, institutiones conformantur quae regulas dant vinculis humanis. Omnia quae eas depravant, effectus secum ferunt nocivos, sicut libertatis amissionem, iniustitiam et violentiam. Diversae Nationes ordine quodam institutionali incerto reguntur, impendio dolorum populi atque in beneficium illorum qui ex his rebus lucrantur. Tum intra administrationem Status, tum in diversis formis societatis civilis, vel in vinculis incolarum inter se, nimia cum frequentia modus agendi conspiciuntur a legibus aversi. Leges recte ferri possunt, sed saepe nullam habent vim. Possumusne id sperare fore ut leges et normae de ambitu realiter efficaces sint? Novimus, exempli gratia, Nationes haud dubiis fruentes legibus, silvas tuentibus, testes esse mutos frequentis harum legum violationis. Praeterea quod evenit in quadam regione, directe vel indirecte, in alias recidit regiones. Ita, exempli gratia, consumptio stupefactivorum medicamentorum in divitibus societatibus constantem inducit et crescentem necessitatem proventuum qui e regionibus pauperibus depromuntur, in quibus mores corrumpuntur, vitae delentur atque tandem ambitus pervertitur.

Notes

  1. 114. Declaratio Flumenianuariensis de ambitu deque progressione (14 Iunii 1992), Principium 4.
  2. 115. Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 237: AAS 105 (2013), 1116.
  3. 116. Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 51: AAS 101 (2009), 687.