Ponderare studuimus hodiernam humanitatis condicionem, tum in rimis orbis, quem incolimus, tum in causis potissimum humanis ambitalis detrimenti. Licet haec rerum contemplatio in se ipsa nobis iam demonstret cursum nobis esse immutandum atque nobis quaedam esse suscipienda patefaciat, magna dialogi curricula describere nunc contendimus, quae nos adiuvent ad nostri interitus, in quem vergimus, complicationem deserendam.