TheoFonsAux sources de la foi

Laudato si'

LS · François · 2015 · LA · 246 paragraphes · vatican.va ↗

Huius mundi creaturae bonum sine domino considerari non possunt: “Tua sunt, Domine, qui amas animas” ( Sap 11,26). Hoc posito, nobis persuaderi debet, cum ab eodem Patre creati simus, nos omnes universi partes invisibilibus vinculis vinciri et quandam efficere universalem familiam, praestabilem quandam communionem, quae ad sacram observantiam, amabilem humilemque nos compellit. Memorare cupimus “tam arte Deum circumiacienti mundo nos sociare, ut solum, in solitudinem conversum, morbus unicuique habeatur, atque quampiam amissam speciem veluti quandam amputationem conqueri possimus”. 67Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 215: AAS 105 (2013), 1109.

Hoc non sibi vult omnia viventia inter se aequari et homini peculiare illud bonum demere, quod eadem opera formidandam responsalitatem complectitur. Ne consecrationem quidem terrae sibi vult, quae nos officio cooperationis cum ea et tutelae item ipsius debilitatis exuit. Haec cogitata novas inaequalitates efficient ad realitatem vitandam, quae nos interrogat. 68Cfr Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 14: AAS 101 (2009), 650. Animadvertitur nonnumquam ardor personae humanae quodvis privilegium negandi, atque pro aliis speciebus decertatur, quod non efficimus tuendae inter homines paris dignitatis gratia. Verum quidem est dandam esse operam ne alia viventia inconsulto tractentur. At potissimum permovere nos debent permagnae iniquitates quae inter nos sunt, quandoquidem toleramus nonnullos digniores considerari quam alios. Non iam animadvertimus quosdam in ignobilem miseriam delabi, nulla reali data progrediendi facultate, dum alii nesciunt quidem suis de bonis quid faciant; sua coniecta de praestantia gloriantur atque talis est eorum bonorum profusio, quae sine orbis eversione dilatari non possit. Admittere re pergimus nonnullos se ceteris putare humaniores, proinde quasi ortu maioribus iuribus fruantur.

Sensus intimae coniunctionis cum reliquis naturae rebus germanus esse non potest, si eodem tempore in corde desunt lenitas, miseratio atque in homines sollicitudo. Patet incongruentia illius qui adversus animalium periturorum commercium pugnat, sed pro personarum commercio indifferens est, pauperes neglegit, vel est promptus ad alium hominem, sibi ingratum, delendum. Quod sensum pro ambitu decertandi in discrimen adducit. Haud casu in hymno quo per creaturas Deum laudat, sanctus Franciscus hanc sententiam addit: “Laudatus sis, mi Domine, propter illos, qui dimittunt propter tuum amorem”. Omnia coniunguntur. Idcirco de ambitu sollicitudo requiritur, quae cum sincero in homines amore nectitur atque cum continuato studio erga societatis quaestiones.

Ceterum, cum ad universalem communionem patet cor, nihil ac nemo a tali fraternitate distrahitur. Quocirca verum quoque est neglegentiam vel immanitatem adversus alias huius mundi creaturas quodammodo in homines tractandos semper recidere. Cor unum est atque eadem miseria, quae ad animal vexandum inducit, mox in aliis convenientibus personis manifestabitur. Quodvis cuiuslibet creaturae tormentum “humanae dignitati est contrarium”. 69Catechismus Catholicae Ecclesiae , 2418. Personae putari non possumus quae vere amant, si ex nostris studiis realitatis partem detrahimus: “Pax, iustitia et creati tutela tres sunt res inter se prorsus cohaerentes, quae separari non possunt, ita ut seiunctim considerentur, nisi ad extenuatam rationem cogitandi denuo perveniatur”. 70Conferentia Episcoporum Dominicianorum, Epistula pastoralis Sobre la relación del hombre con la naturaleza (21 Ianuarii 1987). Omnia inter se conexa et apta sunt, atque nos omnes homines ut fratres sororesque in mira quadam peregrinatione coniungimur, amore devincti, quem in unamquemque creaturam Deus infundit, et qui nos in vicem coniungit, blando affectu, fratri soli, sorori lunae, fratri flumini ac matri terrae.

Notes

  1. 67. Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 215: AAS 105 (2013), 1109.
  2. 68. Cfr Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 14: AAS 101 (2009), 650.
  3. 69. Catechismus Catholicae Ecclesiae , 2418.
  4. 70. Conferentia Episcoporum Dominicianorum, Epistula pastoralis Sobre la relación del hombre con la naturaleza (21 Ianuarii 1987).