Hodie inter credentes ac non credentes convenit terram potissimum commune esse patrimonium, cuius fructus omnium commoditati destinari debent. Credentibus est id fidelitatis aliquid erga Creatorem, quoniam pro omnibus creavit mundum Deus. Quapropter cuncta oecologica tractatio propositum sociale complecti debet, quod praecipua debiliorum servet iura. Quod privata proprietas postferatur bonis cunctis destinatis, ideoque ius universale habetur eis fruendi, exstat “aurea regula” socialis actionis atque “primum principium rei ethicae socialis”. 71Ioannes Paulus II, Litt. enc. Laborem exercens (14 Septembris 1981), 19: AAS 73 (1981), 626. Christiana traditio numquam absolutum inviolabileque agnovit ius privatae proprietatis, atque sociale munus extulit cuiusvis privatae proprietatis generis. Sanctus Ioannes Paulus II hanc doctrinam graviter in memoriam revocavit: “Deus terram dedit universo humano generi ut ea omnia huius membra sustentaret, nullo excluso nullo anteposito”. 72Litt. enc. Centesimus annus (1 Maii 1991), 31: AAS 83 (1991), 831. Densa graviaque sunt verba. Idem liquidius addidit: “Nec vere dignum homine esset genus progressionis, quod hominis iura, personam, societatem, oeconomiam et artem rei publicae administrandae, simulque Nationum et populorum iura non coleret nec proveheret”. 73Litt. enc. Sollicitudo rei socialis (30 Decembris 1987), 33: AAS 80 (1988), 557. Perlucide explanavit “Ecclesiam utique legitimum privatae proprietatis ius tueri, at nec minore perspicuitate docere in omni privata proprietate inesse sociale officium, quoniam bona generali proposito inserviunt, quam eis dedit Deus”. 74Sermo ad indigenas agricolasque Mexicanos, Cuilapán (29 Ianuarii 1979), 6: AAS 71 (1979), 209. Idcirco ait “non ad Dei consilium pertinere hoc donum ministrare ita ut eius beneficia tantummodo in utilitatem paucorum recidant”. 75Homilia in Missa celebrata pro agricolis Recifensibus, in Brasilia (7 Iulii 1980), 4: AAS 72 (1980), 926. Hoc iniquas consuetudines alicuius humanitatis partis in grave discrimen adducit. 76Cfr Nuntius Diei Mundialis Pacis 1990, 8: AAS 82 (1990), 152.
Dives ac pauper eadem dignitate fruuntur, quia “utriusque operator est Dominus” ( Prv 22,2), “pusillum et magnum ipse fecit” ( Sap 6,7), et “solem suum oriri facit super malos et bonos” ( Mt 5,45). Ex quo id re similiter consequitur quod Paraguaiani Episcopi edixerunt: “Quisque agricola naturali fruitur iure congruam agri partem possidendi, ubi suam domum exstruere, se operando suamque familiam sustentare atque suam aetatem tuto agere possit. Tale ius praestari oportet ut eius usus non sit vanus sed realis. Quod, praeter proprietatis titulum, secum fert agricolam instrumentis frui debere technicae educationis, pecuniarum commoditatibus, cautionibus et mercandi facultate”. 77Conferentia Episcoporum Paraguaianorum, Epistula pastoralis El campesino paraguayo y la tierra (12 Iunii 1983), 2, 4, d.
Ambitus bonum est commune, totius humanitatis patrimonium, cuius omnes sunt responsales. Qui illius habet partem administrator est tantum in cunctorum beneficium. Si id non facimus, conscientiam pondere oneramus aliorum exsistentiam negandi. Idcirco Novae Zelandiae Episcopi quaesiverunt quid significaret mandatum “non occides”, cum “vicenae centesimae orbis populorum ita absumerent opes, ut pauperibus Nationibus futurisque generationibus victui necessaria abriperent”. 78Conferentia Episcoporum Novae Zelandiae, Statement on Environmental Issues, Wellington (1 Septembris 2006).