TheoFonsAd fontes fidei

Laudato si'

LS · Franciscus · 2015 · LA · 246 paragraphi · vatican.va ↗

Universum in Deo evolvitur, qui illud totum replet. Ideo mysterium contemplandum residet in folio, in semita, in rore, in vultu pauperis. 159Quidam spiritalis magister, Ali Al-Khawwas, sua ex experientia extollebat necessitatem non nimis segregandi mundi creaturas a Dei experientia in animo. Aiebat: “Non licet in antecessum iudicare exstasim quaerentes in musica vel poësi. Est subtile secretum in quoque motu et sono huius mundi. Initiati valent captare quod dicunt ventus sufflans, arbores flectentes, aqua fluens, muscae bombilantes, portae gementes, avium cantus, sonus chordarum vel tibiarum, suspiratio aegrotantium, gemitus afflictorum…” (Eva De Vitray-Meyerovitch [ed.], Anthologie du soufisme, Paris 1978, 200). Perfectum non est solum ab exteriore parte ad interiorem transire ut Dei actionem in anima detegamus, sed etiam Eum convenire in omnibus rebus, sicut docuit sanctus Bonaventura: “Contemplatio tanto est eminentior quanto effectum divinae gratiae magis sentit in se homo vel quanto etiam melius scit considerare Deum in exterioribus creaturis”. 160In II Sent., 23, 2, 3.

Sanctus Ioannes a Cruce ostendit quemadmodum omnia bona quae in rebus et experientiis mundi explicantur “sint in Deo eminenter, infinito quodam modo, seu potius quod unumquodque ex his mirabilibus, quae de illo dicuntur, sit ipse Deus”. 161Canticum Spirituale, XIV, 5. Non quod res finitae mundi revera sint divinae, sed quia homo mysticus experitur intimam conexionem exsistentem inter Deum et omnes creaturas, et sic “sentit res omnes esse Deum”. 162Ibid. Si montis cuiusdam altitudinem admiratur, nequit segregare hoc a Deo, et percipit hanc admirationem interiorem quam vivit in Domino ponendam esse: “Habent montes altitudines, sunt uberes, spatiosi, decori, iucundi, floridi ac odoriferi: talis est mihi dilectus meus, sicut isti montes. Valles solitariae sunt tranquillae, amoenae, subfrigidae, umbrosae, fontibus, aquarum dulcium plenae: arborumque varietate ac suavi volucrum concentu mirum in modum sensum demulcent, atque delectant; denique solitudine sua, atque silentio refrigerium conferunt, ac requiem; talis est mihi dilectus meus, sicut valles istae”. 163Ibid., XIV, 6-7.

Sacramenta sunt peculiaris modus quo natura assumitur a Deo et convertitur in supranaturalis vitae mediationem. Per sacrum cultum invitamur ad mundum diversa ratione amplectendum. Aqua, oleum, ignis et colores assumuntur cum tota eorum vi symbolica et laudi incorporantur. Manus quae benedicit est instrumentum Dei amoris et manifestatio Iesu Christi propinquitatis qui venit ad nos comitandos in vitae itinere. Aqua quae versatur super corpus hominis qui baptizatur signum est vitae novae. Non fugimus mundum nec naturam negamus, cum Deum convenire cupimus. Hoc praecipue percipi potest in spiritalitate christiana orientali: “Venustas ea, quae in Oriente una habetur carissimarum vocum ut divina consonantia exprimatur atque exemplum etiam transformati hominum generis, ubique conspicitur: in aedium structuris, in sonis et coloribus, in luce et fragrantiis”. 164Ioannes Paulus II, Ep. ap. Orientale lumen (2 Maii 1995), 11: AAS 87 (1995), 757. Ad christianam experientiam quod attinet, omnes creaturae materialis universi suum verum sensum reperiunt in Verbo incarnato, quoniam Dei Filius suae personae incorporavit partem materialis universi, quam germen definitivae transformationis introduxit: “Materiam haud repudiat fides christiana nec corporis veritatem, cui immo intra liturgicum actum momentum tribuitur, ubi naturam intimam suam corpus humanum commonstrat veluti templi Spiritus eoque pervenit ut cum Domino Iesu coniungatur qui et ipse factus est in mundi salutem corpus”. 165Ibid.

In Eucharistia creatum invenit maiorem suam elevationem. Gratia, quae tendit ad se manifestandam sensibiliter, attingit mirabilem perspicuitatem cum Deus ipse, homo factus, usque eo pervenit ut comedatur a sua creatura. Dominus, in fastigio Incarnationis mysterii, nostram voluit attingere intimitatem per materiae fragmentum. Non ex alto, sed intrinsecus, ut in ipso nostro mundo Eum convenire possemus. In Eucharistia iam plenitudo est completa, ipsaque praecipuum obtinet locum vitalemque universi, fons exuberans amoris vitaeque inexhauribilis. Incarnato coniunctum Filio, qui adest in Eucharistia, totum universum Deo gratias agit. Revera Eucharistia est in se actus cosmicae dilectionis: “ita est, cosmicam! Quoniam quotiens etiam parvo in altari sacelli rustici celebratur, Eucharistia quodam sensu semper celebratur in ara orbis. Caelum enim coniungit et terram. Continet et penetrat omnia creata”. 166Id., Litt. Enc. Ecclesia de Eucharistia (17 Aprilis 2003), 8: AAS 95 (2003), 438. Eucharistia coniungit caelum et terram, complectitur et penetrat omne creatum. Mundus, qui de manibus Dei exivit, ad Eum revertitur in iucunda plenaque adoratione. In Pane eucharistico “creatio protenditur ad deificationem, ad sanctas nuptias, ad unitatem obtinendam cum ipso Creatore”. 167Benedictus XVI, Homilia in sollemnitate Corporis et Sanguinis Christi (15 Iunii 2006): AAS 98 (2006), 513. Ideo Eucharistia est quoque fons lucis rationisque pro nostris sollicitudinibus de ambitu, et nos dirigit ut custodes simus totius creati.

Die dominica, participatio Eucharistiae singulare habet momentum. Haec dies, sicut sabbatum Hebraicum, offertur tamquam dies sanationis consuetudinum hominis cum Deo, cum se ipso, cum ceteris et cum mundo. Dominica est dies Resurrectionis, “prima dies” novae creationis, cuius primitiae sunt humana Domini natura resuscitata, pignus novissimae transfigurationis totius creationis. Insuper haec dies “aeternam annuntiat requiem hominis in Deo”. 168Catechismus Catholicae Ecclesiae, 2175. Hoc modo spiritalitas christiana cumulat bonum requiei et diei festi. Homo redigere intendit requiem contemplativam in sterilitatem inutilitatemque, obliviscens ita ab opera quae perficitur maximum detrahi pondus, scilicet eius significationem. Vocamur ad nostro operi faciendo rationem addendam receptivam et gratuitam, quae distinguitur a mero non faciendo. Agitur de alio modo agendi qui pertinet ad nostram essentiam. Hoc modo actio humana non tantum a vacua praeservatur nimia operositate, sed etiam ab immoderata voracitate et a segregata conscientia quae fert ad solum personale beneficium persequendum. Lex hebdomadalis requiei praecipiebat ne opus fieret die septima, “ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et advena” ( Ex 23, 12). Requies est amplificatio contuitus qui permittit ut iura aliorum denuo agnoscantur. Itaque dies requiei, cuius culmen est Eucharistia, lucem suam diffundit in totam hebdomadam et rationem nobis dat ad curam habendam de natura deque pauperibus.

Notae

  1. 159. Quidam spiritalis magister, Ali Al-Khawwas, sua ex experientia extollebat necessitatem non nimis segregandi mundi creaturas a Dei experientia in animo. Aiebat: “Non licet in antecessum iudicare exstasim quaerentes in musica vel poësi. Est subtile secretum in quoque motu et sono huius mundi. Initiati valent captare quod dicunt ventus sufflans, arbores flectentes, aqua fluens, muscae bombilantes, portae gementes, avium cantus, sonus chordarum vel tibiarum, suspiratio aegrotantium, gemitus afflictorum…” (Eva De Vitray-Meyerovitch [ed.], Anthologie du soufisme, Paris 1978, 200).
  2. 160. In II Sent., 23, 2, 3.
  3. 161. Canticum Spirituale, XIV, 5.
  4. 162. Ibid.
  5. 163. Ibid., XIV, 6-7.
  6. 164. Ioannes Paulus II, Ep. ap. Orientale lumen (2 Maii 1995), 11: AAS 87 (1995), 757.
  7. 165. Ibid.
  8. 166. Id., Litt. Enc. Ecclesia de Eucharistia (17 Aprilis 2003), 8: AAS 95 (2003), 438.
  9. 167. Benedictus XVI, Homilia in sollemnitate Corporis et Sanguinis Christi (15 Iunii 2006): AAS 98 (2006), 513.
  10. 168. Catechismus Catholicae Ecclesiae, 2175.