TheoFonsAux sources de la foi

Laudato si'

LS · François · 2015 · LA · 246 paragraphes · vatican.va ↗

Biblicam fidem in Deum creatorem sibi sumit Iesus et praecipuum quiddam extollit: Deus est Pater (cfr Mt 11,25). Cum suis colloquens discipulis, eosdem ad paternam necessitudinem agnoscendam invitabat, quam Deus omnibus cum suis creaturis habet, atque ipsis moventi blandimento memorabat quomodo suos ob oculos unaquaeque earum magnum habeat pondus: “Nonne quinque passeres veneunt dipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo” (Lc 12,6). “Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater vester caelestis pascit illa” (Mt 6,26).

Alios invitare ad pulchritudinem, in mundo praesentem, spectandam poterat Dominus, quandoquidem ipse subinde naturae proximus erat, quam magno affectu obstupefactus respiciebat. Cum quaeque terrae suae loca lustraret, pulchritudinem a Patre suo satam contemplabatur, et discipulos invitabat in rebus ad divinum nuntium agnoscendum: “Levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt ad messem” (Io 4,35). “Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo. Quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, maius est holeribus et fit arbor” (Mt 13,31-32).

Iesus plena cum creaturis concordia vivebat, et alii mirabantur: “Qualis est hic, quia et venti et mare oboediunt ei?” ( Mt 8,27). Non conspiciebatur asceta a mundo seiunctus aut gratarum terrae rerum inimicus. De se ipse aiebat: “Venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: «Ecce homo vorax et potator vini»” ( Mt 11,19). Alienus erat a doctrinis philosophicis quae corpus, materiam et huius mundi res spernebant. Attamen insani hi dualismi apud nonnullos christianos doctos annorum decursu magnum habuerunt pondus atque Evangelium depravarunt. Iesus suis manibus operabatur, cotidie materiam a Deo creatam tangens, ut eam gnarus artifex informaret. Nota est dignum maiorem eius vitae partem hoc munere esse peractam, in modica quadam exsistentia, nulla admiratione affecta: “Nonne iste est faber, filius Mariae?” ( Mc 6,3). Opus sic sanctificavit eique ad nostrum provectum peculiare tribuit bonum. Sanctus Ioannes Paulus II docuit: “Homo igitur, laboris fatigationem una cum Christo pro nobis cruci affixo perferens, operatur quodam modo simul cum Dei Filio ad generis humani redemptionem”. 79Litt. enc. Laborem exercens (14 Septembris 1981), 27: AAS 73 (1981), 645.

Ad christiano more realitatem intellegendam, totius creationis sors ex Christi mysterio pendet, qui inde ab omnium rerum ortu adstat: “Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt” ( Col 1,16). 80Hanc ob causam sanctus Iustinus loqui potuit “de Verbi seminibus” in mundo: cfr II Apologia 8, 1-2; 13, 3-6: PG 6, 457-458; 467. Evangelii Ioannis prologus (1,1-18) creatricem Christi operositatem ostendit, quippe qui sit divinum Verbum ( Logos). At prologus hic admirationem movet eo quod asserit: “Verbum caro factum est” ( Io 1,14). Trinitatis Persona in universum creatum se immisit, suam sortem participans usque ad crucem. Inde a mundi origine, at peculiari modo ab incarnatione, Christi mysterium intra naturae realitatem tecte operatur, servans tamen eius autonomiam.

Novum Testamentum non modo de terrestri Iesu eiusque prorsus certa amabilique cum rebus necessitudine loquitur. Ipsum etiam resuscitatum gloriosumque ostendit, in toto creato Eius per universalem dominatum praesentem: “in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris sive quae in caelis sunt” (Col 1,19-20). Quod ad novissima tempora nos proicit, cum Filius omnia Patri tradet, “ut sit Deus omnia in omnibus” (1Cor 15,28). Tali modo, huius mundi creaturae non iam ostenduntur sicut mera naturae realitas, quia Resuscitatus arcane eas involvit easque ad plenitudinis statum dirigit. Ipsi campi flores et aves quae stupens suos per oculos est contemplatus, nunc Eius lucida praesentia replentur.

Notes

  1. 79. Litt. enc. Laborem exercens (14 Septembris 1981), 27: AAS 73 (1981), 645.
  2. 80. Hanc ob causam sanctus Iustinus loqui potuit “de Verbi seminibus” in mundo: cfr II Apologia 8, 1-2; 13, 3-6: PG 6, 457-458; 467.