TheoFonsAd fontes fidei

Laudato si'

LS · Franciscus · 2015 · LA · 246 paragraphi · vatican.va ↗

Integra creationis posthabita theologia, quaerimus quid magnae biblicae narrationes de hominis cun mundo necessitudine dicant. In prima operae creatricis narratione, apud Genesis librum, Dei consilium hominis creationem complectitur. Post hominem creatum dicitur: “Viditque Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant valde bona" ( Gn 1,31). Biblia docent quemque hominem amore creari, ad Dei imaginem et similitudinem factum (cfr Gn 1,26). Quod dictum est permagnam cuiusque humanae personae ostendit dignitatem, quae “non est solum res aliqua, sed aliquis. Capax est se cognoscendi, se possidendi et se libere donandi atque in communionem ingrediendi cum aliis personis”. 37Catechismus Catholicae Ecclesiae , 357. Sanctus Ioannes Paulus II commemoravit quomodo amor prorsus peculiaris, quo Creator unumquemque hominem complectitur, “infinitam dignitatem ei tribuat”. 38Angelus Osnabrugae cum inhabilibus personis recitatus, 16 Novembris 1980: Insegnamenti III, 2 (1980), 1232. Ii qui dignitati personarum defendendae operam dant ex fide christiana altiora argumenta pro hoc officio haurire possunt. Quae mira est certitudo scire cuiusque personae vitam in desperata quadam perturbatione non dissipari, in mundo quodam quem merus casus aut rerum vicissitudines sine sensu iteratae moderantur! Unicuique nostrum Creator dicere potest: “Priusquam te formarem in utero, novi te” ( Ier 1,5). In Dei corde concepti sumus ideoque “unusquisque nostrum fructus est Dei cogitationis. Unumquemque nostrum optavit Deus, unumquemquem amavit; unusquisque est necessarius”. 39Benedictus XVI, Homilia de sollemni ministerio Petrino incohando (24 Aprilis 2005): AAS 97 (2005), 711.

In Genesis libro creationis narrationes, suum per figurae ac narrationis sermonem, altam de humana exsistentia et historica realitate doctrinam complectuntur. Narrationes hae secum ferunt humanam exsistentiam tribus praecipuis vinculis niti, quae inter se arte coniunguntur, nempe cum Deo, cum proximo et cum terra. Iuxta Biblia, tres hae vitales necessitudines pessumdatae sunt, non modo extra, verum etiam intra nos. Haec fractio peccatum est. Convenientia inter Creatorem, humanitatem omnemque creationem est deleta, cum Dei locum nos sumere voluissemus, haud agnoscentes nos finitas esse creaturas. Quod etiam naturam decepit mandati “subiciendi” terram (cfr Gn 1,28) et “operandi et custodiendi” eam (cfr Gn 2,15). Sic effectum est ut bene composita inter hominem et naturam necessitudo in contentionem conversa est (cfr Gn 3,17-19). Quapropter praestat ut congruentia, quam sanctus Franciscus Assisiensis una cum omnibus creaturis coluit, huius fracturae sanatio quaedam habita sit. Sanctus Bonaventura ait: Franciscus quodammodo “per universalem conciliationem ad singula refigurabat ad innocentiae statum”. 40Legenda Maior, VIII, 1, 2. Longe aliter hodie res se habet: in bellis, in diversis violentiae iniuriarumque speciebus, in debilioribus relictis, in adversus naturam incursibus peccatum omni sua delendi vi manifestatur.

Deus non sumus nos. Terra nos praecedit nobisque data est. Id nobis dat copiam insimulationi respondendi, in doctrinam Hebraicam et christianam illatae: dictum est, a Genesis narratione sumpto initio, ubi ad “subiciendam” terram invitatur (cfr Gn 1,28), immoderato naturae usui sine lege obsecundari, cum ostendatur hominis dominatoris eversorisque effigies. Haec non est Bibliorum recta interpretatio ad Ecclesiae mentem. Quamvis sit verum nonnumquam christianos Scripturas haud recte esse interpretatos, hodie strenue abicere debemus, eo quod ad imaginem Dei creati simus et nobis munus sit commissum terram subiciendi, concludi posse nobis absolutum aliarum creaturarum dominatum tributum esse. Magni refert biblica scripta eorum in contextu legere, recta interpretatione, et recordari hominem ipsa invitare ut operetur et custodiat (cfr Gn 2, 15) mundi paradisum. Cum “operari” significet terram confodere, arare vel agros colere, “custodire” autem significat protegere, tueri, praeservare, servare, vigilare. Id inter hominem et naturam mutua requirit responsalia officia. Quaeque communitas ex terrae bonitate omnia depromit ad victum necessaria, sed tueri etiam debet et studere ut eius fertilitas in futuras generationes producatur. Utique “Domini est terra” (Ps 24,1), ad Eum pertinent “terra et omnia, quae in ea sunt” (Dt 10,14). Idcirco Deus prohibet quominus absoluta proprietas vindicetur: “Terra quoque non veniet in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis” (Lv 25,23).

Coram terra, quae Dei est, responsalitas postulat ut homo, intellectu praeditus, observet naturae leges nec non subtiles inter huius mundi res aequabilitates, “quia ipse mandavit, et creata sunt; statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit” (Ps 148,5b-6). Inde fit ut biblicae leges varias normas homini ferant, non modo quod ad alios homines spectat, verum etiam ad alia viventia: “Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non subtrahes te […]. Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem, non sumes eam de filiis” (Dt 22,4.6). In hoc ordine, septimi diei requies non modo hominibus praebetur, verum etiam datur “ut requiescat bos et asinus” (Ex 23,12). Sic intellegimus non ansam habere Biblia imperiosi anthropocentrismi, quippe qui ceteras creaturas neglegat.

Dum recte rebus uti possumus, ad agnoscendum vocamur cetera viventia coram Deo sua ex natura valere atque “ea, sua mera exsistentia, Illi benedicunt Illumque glorificant”, 41Catechismus Catholicae Ecclesiae , 2416. cum “laetetur Dominus in operibus suis” ( Ps 104,31). Suam propter unicam dignitatem atque quippe qui intellectu polleat homo ad creatum una cum aeternis eius legibus tuendum vocatur, quia “Dominus sapientia fundavit terram” ( Prv 3,19). Hodie leviter non asserit Ecclesia reliquas creaturas hominis bono prorsus subici proinde ac si in se ipsae non valeant ac nos eas nostro arbitratu adhibere possimus. Sic Germaniae Episcopi declaraverunt aliis de creaturis “dici posse eas prius esse quam esse utiles”. 42Conferentia Episcoporum Germaniae, Zukunft der Schöpfung – Zukunft der Menschheit. Erklärung der Deutschen Bischofskonferenz zu Fragen der Umwelt und der Energieversorgung, II, 2, Bonn, 1980. Catechismus directe prorsus instanterque de aberranti anthropocentrismo disputat: “Unaquaeque natura suam bonitatem et suam perfectionem possidet proprias […]. Diversae creaturae, in suo esse proprio volitae, radium reverberant, unaquaeque suo modo, infinitae sapientiae et infinitae bonitatis Dei. Hac de causa, homo bonitatem propriam uniuscuiusque creaturae revereri debet, ut usus rerum vitetur inordinatus”. 43Catechismus Catholicae Ecclesiae , 339.

In Cain et Abel narratione animadvertimus aemulationem ad summam iniuriam patrandam adversus fratrem Cain compulisse. Quod vero necessitudinem violavit quae Deo erat cum Cain et Cain cum terra, ex qua eiectus est. Hic eventus per turbidum inter Deum et Cain colloquium summatim est narratus. Deus ait: “Ubi est Abel frater tuus?”. Cain dicit se id nescire et Deus rursus: “Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro. Nunc igitur maledictus eris procul ab agro” (Gn 4, 9-11). Si colendi studium atque aequam necessitudinem servandi cum proximo neglegitur, quem curare et custodire debeo, interior consortio mecum, cum aliis, cum Deo et terra deletur. Cum omnes hae necessitudines negleguntur, cum iustitia iam terram non habitat, Biblia dicunt vitam in discrimine versari. Hoc nos docet Noe narratio, cum minatus est Deus homines delere propter continuatam eorum inhabilitatem ad vivendum secundum iustitiam ac pacem: “Finis universae carnis venit coram me; repleta est enim terra iniquitate a facie eorum” (Gn 6,13). In his tam vetustis narrationibus, praeclaro symbolismo refertis, praesens mens iam continebatur: omnia implicari, atque certam curam nostrae sane vitae nostraeque necessitudinis cum natura, a fraternitate, iustitia et erga alios probitate separari non posse.

Tametsi “multa malitia hominum esset in terra” (Gn 6,5) et “paenituit Dominum quod hominem fecisset” (Gn 6,6), tamen per Noe, qui integer iustusque manebat, decrevit Deus salutis viam facere. Tali modo hominibus facultatem dedit novum sumendi initium. Unus probus sufficit homo ut spes adsit! Biblica traditio palam statuit hanc restitutionem secum ferre ordines iterum detectos ac servatos, qui Creatoris manu in natura sunt insculpti. Id, exempli gratia, in Shabbath lege conspicitur. Deus “requievit die septimo ab universo opere” (Gn 2,2). Israel praecepit Deus ut octavo quoque die, Shabbath, requietis dies haberetur (cfr Gn 2,2-3; Ex 16,23; 20,10). Ceterum sabbaticus etiam annus Israel eiusque terrae est statutus, octavo quoque anno (cfr Lv 25,1-4), quo tempore terra prorsus quiescebat, neque serebatur et colligebantur solummodo ad victum et hospites alendos necessaria (cfr Lv 25,4-6). Tandem septem hebdomadis annorum, id est undequinquaginta annis, exactis, Iubilaeum celebrabatur, annus universalem ad veniam et “remissionem in terra cunctis habitatoribus eius” (Lv 25,10). Hae progredientes leges aequabilitatem et aequitatem in necessitudinibus praestabant quae erant homini cum ceteris hominibus et terra, ubi vivebat et operabatur. Sed eodem tempore agnoscebatur terrae donum una cum fructibus ad omnem populum pertinere. Qui terram colebant ac tuebantur, eius fructus communicare debebant, peculiarem in modum cum pauperibus, viduis, pupillis et advenis: “Cum messueris segetes terrae tuae, non tondebis usque ad marginem agri tui nec remanentes spicas colliges. Neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis, sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes” (Lv 19,9-10).

Psalmi hominem subinde concitant ad Deum creatorem laudandum: “Qui expandit terram super aquas, quoniam in aeternum misericordia eius” (Ps 136,6). Sed alias quoque creaturas ad laudem invitant: “Laudate eum, sol et luna, laudate eum, omnes stellae lucentes. Laudate eum, caeli caelorum et aquae omnes, quae super caelos sunt. Laudent nomen Domini, quia ipse mandavit, et creata sunt” (Ps 148,3-5). Non modo per Dei potentiam sumus, verum etiam coram Eo et cum Eo. Idcirco nos eum adoramus.

Prophetarum scripta in difficilioribus condicionibus ad vim inveniendam invitant per omnipotentis Dei contemplationem, qui universum creavit. Infinita Dei potentia non efficit ut eius paterna lenitas devitetur, quia in Eo affectio et vis iunguntur. Re quidem vera omnis sana spiritalitas vult eadem opera divinum amorem recipere et fiducialiter Dominum adorare infinitam eius ob potentiam. Apud Biblia in liberando et salvando idem Deus est qui in universo creando, atque hae duae divine agendi rationes arte et indissolubili modo nectuntur: “Heu, Domine Deus, ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento; non erit tibi difficile omne verbum […]. Et eduxisti populum tuum Israel de terra Aegypti in signis et in portentis” (Ier 32,17.21). “Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae; non deficiet neque laborabit, nec est investigatio sapientiae eius, qui dat lasso virtutem et invalido robur multiplicat” (Is 40,28b-29).

Experta Babiloniae servitus spiritale discrimen attulit quod effecit ut altior fides in Deo fieret, cum suam creatricem omnipotentiam liquidius manifestaret, populum hortaturus ut spem in sua infelici condicione denuo inveniret. Saeculis post, aliis exstantibus probationibus persecutionibusque, cum Romanum Imperium suum absolutum dominatum intulisset, solacium spemque reppererunt fideles, suam fiduciam in Deo omnipotenti augentes, atque canebant: “Magna et mirabilia opera tua; iustae et verae viae tuae!” (Apc 15,3). Si Deus ex nihilo creare universum potuit, in hoc mundo agere quoque potest atque omnes mali species vincere. Quocirca iniustitia invicta non est.

Spiritalitatem tueri non possumus quae omnipotentem Deum creatoremque obliviscitur. Hoc modo alias mundi potestates adoraremus aut Domini locum occuparemus, vel studentes realitatem ab eo creatam proculcare, haud fines agnoscentes. Rectior ratio hominem in proprio loco collocandi et finem imponendi eius postulationi, ad quam absolute terram vult dominari, tum datur, cum Patris creatoris unicique mundi domini effigies rursus ob oculos habetur, quia aliter, realitati proprias leges propriaque commoda imponere usque homo contendet.

Notae

  1. 37. Catechismus Catholicae Ecclesiae , 357.
  2. 38. Angelus Osnabrugae cum inhabilibus personis recitatus, 16 Novembris 1980: Insegnamenti III, 2 (1980), 1232.
  3. 39. Benedictus XVI, Homilia de sollemni ministerio Petrino incohando (24 Aprilis 2005): AAS 97 (2005), 711.
  4. 40. Legenda Maior, VIII, 1, 2.
  5. 41. Catechismus Catholicae Ecclesiae , 2416.
  6. 42. Conferentia Episcoporum Germaniae, Zukunft der Schöpfung –Zukunft der Menschheit. Erklärung der Deutschen Bischofskonferenz zu Fragen der Umwelt und der Energieversorgung, II, 2, Bonn, 1980.
  7. 43. Catechismus Catholicae Ecclesiae , 339.