TheoFonsAux sources de la foi

Laudato si'

LS · François · 2015 · LA · 246 paragraphes · vatican.va ↗

Species exstant contaminationum quae cotidie in personas invadunt. Ad aëris contaminationes expositio multum multisque modis, peculiarem in modum valetudinem pauperrimorum afficit, atque innumerorum hominum immaturum comportat interitum. Aegrotant, exempli gratia, propter nimii fumi aspirationem, qui ex rebus combustis editur, quae coquendi vel calefaciendi causa adhibentur. Ad hoc additur contaminatio quae omnes afficit, quam afferunt vehicula, industriae fumi, res abiectae, quae solum et aquam acido corrumpunt, materiae fertilitati augendae, venena insectis, fungis interneciva, medicamenta herbarum deletilia atque in universum venenata insecticidia. Technologia, rei nummariae coniuncta, quae sibi vindicare vult se unam quaestiones solvere posse, reapse saepe multiplicium consortionum mysterium, cum rebus constitutarum, conspicere non valet, et hac de causa nonnumquam difficultatem expedit, dum quasdam alias gignit.

Contaminatio est quoque consideranda quae eiectamentis efficitur, illis additis periculosis, diversis in locis positis. Sescentae tonnae eiectamentorum singulis annis efferuntur, quorum multa biodegradabilia non sunt: eiectamenta domestica et mercatoria, reliquiae destructionis, eiectamenta clinica, electronica vel industriae, eiectamenta prorsus venenifera et radiante vi praedita. Terra, domus nostra, in immensum sordium depositum magis magisque demutari videtur. Multis orbis terrarum locis, senes praeteriti temporis prospectus desiderio recordantur, qui nunc sordibus mergi conspiciuntur. Cum industriae eiectamenta, tum chimicae res, quae in urbibus agrisque adhibentur, efficere possunt ut in corpora illorum in vicinia incolentium biologicus cumulus inferatur, quod usu venit etiam cum veneniferum elementum, quod quodam in loco adest, exiguum est. Consilia compluries capiuntur solummodo cum quaedam de valetudine personarum evenerunt insanabilia.

Quaestiones hae cum detractionis cultu arte coniunguntur, quae cum homines seiunctos tum res quae celeriter in sordes immutantur contingunt. Animadvertamus, exempli gratia, chartam confectam maiore ex parte proici et haud denuo adhiberi. Vix agnoscimus oecosystemata naturalia mirum in modum suo munere fungi: plantae nutrimenta efficiunt quae herbilia animalia alunt; quae vicissim carne vescentes bestias alunt, quae magnam organicorum eiectamentorum copiam praebent, unde nova virentia generentur. E contrario industriae ordo, confectionis consumptionisque processu absoluto, eiectamenta et scorias exhauriendi iterumque adhibendi facultatem non reperit. Modus fabricationis orbiculatus, ut aiunt, adhuc non est adhibitus, qui omnibus subsequentibusque generationibus opes praestet, atque postulet ut quam minimum opes non renovabiles adhibeantur, consumptio temperetur, quam maximum efficaciterque opes exhauriantur, iterum adhibeantur et in circulum referantur. Si haec quaestio agitaretur, modus exstaret detractionis cultum arcendi, qui totum terrarum orbem opprimit, sed hac in parte progressus perexiguos esse conspicimus.