TheoFonsAux sources de la foi

Laudato si'

LS · François · 2015 · LA · 246 paragraphes · vatican.va ↗

Si oecologici discriminis eiusque multiplicium causarum implicationem perpendimus, agnoscere debemus una ratione interpretandi realitatemque transformandi eam solvi non posse. Oportet praeterea variae culturales populorum divitiae, artes ac poesis, interior vita ac spiritalitas adhibeantur. Si utique oecologiam vere aedificare volumus, quae omnia deleta restituere sinat, tum nullum scientiarum genus nullaque prudentiae forma est neglegenda, ne religiosa quidem per propriam indolem. Catholica praeterea Ecclesia philosophicae provinciae dialogo patet, atque id sinit ut inter fidem et rationem varia compendia comparentur. Quod ad sociales quaestiones attinet, id in progredienti doctrina sociali Ecclesiae reperiri potest, quae novis concertationibus magis magisque ad se locupletandam vocatur.

Ceterum, etiamsi hae Litterae encyclicae cum omnibus dialogum instituunt, ut liberationis viae una simul inveniantur, inde a principio ostendere volumus quomodo fidei certitudines gravia argumenta christianis praebeant, et partim etiam aliarum religionum sectatoribus, ut natura debilioresque fratres sororesque curentur. Si, quod homines tantummodo sumus, personae ad ambitum colendum inducuntur, cuius sunt participes, “christiani peculiarem in modum sentiunt sua intra creatum munera, sua officia pro natura et Creatore fidei esse partem”. 36Ioannes Paulus II, Nuntius Diei Mundialis Pacis 1990, 15: AAS 82 (1990), 156. Itaque pro hominibus mundoque bonum est nos credentes melius oecologica munera agnoscere, quae nostris de mentibus manant.

Notes

  1. 36. Ioannes Paulus II, Nuntius Diei Mundialis Pacis 1990, 15: AAS 82 (1990), 156.