TheoFonsAux sources de la foi

Laudato si'

LS · François · 2015 · LA · 246 paragraphes · vatican.va ↗

Urgens custodiendi communem domum nostram provocatio sollicitudinem amplectitur de tota familia humana congreganda ad tolerabilem et integram progressionem inquirendam, quia scimus res mutari posse. Creator nos non relinquit, numquam decedit suo de amoris proposito, non paenitet eum nos creavisse. Humanum genus usque consociata opera nostram domum communem exstruere valet. Desideramus gratos sensus patefacere, animum addere et gratias agere omnibus qui, variis in provinciis humanae actuositatis, operam dant domui protegendae quam participamus. Speciales merentur grates illi qui cum vigore certant ut gravia solvantur consectaria degradationis ambitus apud pauperrimos mundi. Iuvenes a nobis mutationem postulant. Illi percontantur quomodo fieri possit ut futurum tempus melius constituatur, si ambitus discrimen aeque ac dolores negliguntur illorum qui e societate segregati sunt.

Invitamus vehementer ad novum suscipiendum dialogum quomodo futurum tempus aedificemus terrarum orbis. Egemus collocutione quae nos omnes in unum congreget, quia provocatio ambitalis quam vivimus eiusque humanae radices ad nos spectant nosque omnes contingunt. Motus oecologicus mundialis iam perfecit longum frugiferumque iter atque complures generavit civium consociationes quae vocem iuverunt conscientiae. Pro dolor, multi conatus ad quaerendas aptas solutiones ambitalis discriminis ad nihilum saepe recidunt non solum ob potentium recusationem, sed etiam ceterorum ob neglegentiam. Consuetudines quae vias solutionis impediunt, etiam inter credentes, a negatione quaestionis transeunt ad indifferentiam, ad tolerantiam commodam vel ad caecam fiduciam in solutiones technicas. Nova universali egemus solidarietate. Sicut Episcopi Africae Australis dixerunt, “talenta et implicatio omnium necessaria sunt ad damnum reparandum abusu humano creationi Dei allatum”. 22Conferentia Episcoporum Catholicorum Africae Australis, Pastoral Statement on the Environmental Crisis (5 Septembris 1999). Omnes cooperari possumus veluti instrumenta Dei ad curandam creationem, unusquisque propria cultura et peritia, propriis inceptis et facultatibus.

Speramus fore ut hae Litterae encyclicae, quae Magisterio sociali Ecclesiae adduntur, nos ad magnitudinem iuvent recognoscendam, agendi necessitatem et pulchritudinem provocationis quae nobis instat. Primum, brevem explanationem de variis aspectibus discriminis oecologici nostrae aetatis praebebimus ut optimos fructus capiamus ex inquisitione scientifica, quae hodie praesto est; nos ipsos penitus tangi sinamus atque solidum ponamus fundamentum explanationi ethicae et spiritali quae sequitur. Initium sumentes ab hac descriptione, quaedam iterum argumenta tractabimus quae e traditione Iudaea Christiana manant, ut congruentius nostrum de ambitu officium reddamus. Deinde ad radices pervenire conabimur hodiernae condicionis, ut non solum signa colligamus sed etiam gravissimas causas. Hoc modo proponere oecologiam valebimus quae, suis in variis rationibus, locum amplectatur peculiarem quem homo hoc in mundo occupat eiusque necessitudines cum realitate quae circa eum est. Eiusmodi considerationis sub lumine pervenire velimus ad quasdam amplas sententias dialogi actionisque quae tum unumquemque nostrum involvunt tum politicam internationalem. Denique, cum persuasum habeamus unamquamque mutationem rationibus egere nec non itinere educationis, quaedam lineamenta maturationis humanae ostendemus, ex thesauro spiritalitatis christianae deprompta.

Unumquodque caput, licet propria habeat argumenta propriamque methodum, recipit vicissim magni momenti quaestiones in capitibus praecedentibus tractatas. Hoc potissimum spectat ad quaedam lineamenta praecipua quae totas decurrunt Litteras encyclicas. Exempli gratia: intima inter pauperes et orbis fragilitatem necessitudo; persuasio de intima omnium in mundo rerum conexione; critica ratio erga novum paradigma novasque potestatis formas quae a technologia manant; invitatio ad alios quaerendos modos intellegendae oeconomiae et progressionis; uniuscuiusque creaturae bonum proprium; humanus oecologiae sensus; necessitas sincerarum et honestarum disputationum; gravis politicae internationalis et localis responsalitas; cultura detractionis atque propositum novae vitae rationis. Haec argumenta numquam clauduntur vel relinquuntur, immo constanter suscipiuntur et locupletantur.

Notes

  1. 22. Conferentia Episcoporum Catholicorum Africae Australis, Pastoral Statement on the Environmental Crisis (5 Septembris 1999).