Agnoscimus tandem varias opiniones et cogitationis genera de condicione deque inceptis suscipiendis exstitisse. Hinc progressus fabellam nonnulli quacumque ratione tuentur atque autumant oecologicas quaestiones per nova technica tantum expediri instrumenta, sublatis ethicis considerationibus necessariisque omnino mutationibus. Illinc quidam arbitrantur hominem, quovis suo opere, unum minari et oecosystema mundanum in periculum adducere posse, convenit ideo ut eius in terrarum orbe praesentia minuatur eiusdemque opus cuiuscumque generis impediatur. Intra utrumque finem futuri prospectus, qui fieri possunt, sunt considerandi, quia non una tantum datur solutionis ratio. Hoc ipsum complura adiumenta praeberet, quae cum integris inceptis coniungi possent.
Multis de finitis quaestionibus Ecclesia nihil habet definiti quod suadeat atque intellegit meditatam disputationem esse auscultandam promovendamque inter scientiae cultores, variis opinationibus observatis. Sufficit autem sincere realitatem conspicere ut cernamus magnum nostrae domus communis detrimentum. Spes nobis suadet ut agnoscamus semper aliquod esse effugium, cursum semper nos mutare posse, ad negotia expedienda aliquid nos efficere posse. Procul dubio extremi discriminis conspici videntur indicia, propter magnam mutationum detrimentique celeritatem, quae tum in naturae ruinis apud quasdam regiones, tum in socialibus vel etiam nummariis discriminibus manifestantur, cum mundi quaestiones neque ponderari neque explicari seiunctim possint. Sunt regiones quae singulariter in discrimine versentur, et praeter magnam quamlibet provisam perniciem, certum est praesentem mundi ordinem multis ex partibus sustineri non posse, quia de finibus humanorum actuum cogitare desiimus: “Si intuitus regiones decurrit nostri orbis, statim animadvertitur humanum genus decepisse divinas exspectationes”. 35Id., Catechesis (17 Ianuarii 2001, 3: Insegnamenti 24/1 (2001), 178.