Ut loqui de germana progressione possimus, necessarium est explorare an melior condicio integralis efficiatur in qualitate vitae humanae, et hoc analysim implicat loci in quo personae vivunt. Ambitus in quibus vivimus, magnum habent pondus apud nostram vivendi, sentiendi et agendi considerandam rationem. Eodem tempore, nostro in cubiculo, nostra in domo, nostro in loco operis nostraque in urbis parte ambitu utimur ad nostram identitatem significandam. Nos ambitui accommodare studemus, et cum ille est inordinatus, confusus vel inquinamento visuali et acustico saturatus, excessus stimulorum nos provocat ad quaerendam conformandamque identitatem integratam et felicem.
Mirabilis est inventio et magnanimitas personarum et coetuum qui evertere limites ambitus valent, condicionum effectus mutantes malos atque discentes vitam suam moderari inter res confusas mutabilesque. Exempli gratia, quibusdam in locis, in quibus frontes aedificiorum multo sunt in deterius mutatae, sunt personae quae percuriose partes internas suarum habitationum colant, vel optime se sentiant ob benignitatem amicitiamque gentis. Vita socialis positiva et benefica incolarum lucem effundit in ambitum adspectu primo incommodum. Laudabilis est interdum oecologia humana quam promovere, quamvis complures sint limites, pauperes possunt. Sensus suffocationis, quae glomeratis domibus ac locis plurimorum inhabitantium gignitur, vincitur si vincula humana proximitatis et caloris evolvuntur, si communitates creantur, si limites ambitales intra unamquamque personam compensantur, quae se ipsam sentit in complexum communionis et proprietatis insertam. Hoc modo quivis locus iam non est infernus et in contextum convertitur vitae dignae.
Comprobatum praeterea est extremam penuriam, quam homines vivunt quibusdam in ambitibus sine harmonia, amplitudine et integrationis facultate, concitare posse perversos mores et usum personarum per criminales consociationes. Quod ad incolas attinet suburbanos, opibus laborantes, cotidianus transitus ab hominum frequentia ad anonymam societatem in qua homines in magnis urbibus vivunt, afferre potest sensum eradicationis quae adversus societatem consuetudines fovet et violentiam. Tamen confirmare volumus amorem fortiorem esse. Complures personae, his in circumstantiis, proximitatis et convictus vincula nectere valent, quae turbam mutant in experientiam communem in qua parietes illius «ego» franguntur et nimii sui amoris saepimenta superantur. Haec ipsa experientia salutis communis studiosus impetus elicit ad melius reddendum aedificium vel partem urbis. 117Quidam auctores bona demonstraverunt hominum quae saepe habentur, exempli gratia, apud “ villas”, chabolas vel favelas Americae Latinae: cfr Juan Carlos Scannone, S.J., «La irrupción del pobre y la lógica de la gratuitad», in: Juan Carlos Scannone y Marcelo Perine (edd.), Irrupción del pobre y quehacer filosófico. Hacia una nueva racionalidad, Buenos Aires 1993, 225-230.
Cum commune sit vinculum inter urbis spatium et consuetudinem humanam, illi qui aedificia, partes urbium, spatia publica et urbes designant, auxilio egent variarum disciplinarum quae intellegere processus sinant, symbolismum et personarum consuetudines. Non sufficit in delineanda forma pulchritudinis inquisitio, quia plus valet alii servire pulchritudinis generi: qualitati vitae personarum, earum cum ambitu harmoniae, occursui et mutuo auxilio. Etiam hanc ob rem maximi est momenti ut incolarum loci opinio urbibus describendis instruendisque semper illigetur.
Necesse est ut publica curentur spatia, prospectus et signa urbis propria quae nostram augent notionem nos ad illam pertinere, nos ibi radices agere, nos « domi esse » in urbe quae nos continet nosque coniungit. Prorsus praestat ut diversae alicuius urbis partes bene inter se coeant utque incolae universalem possint habere prospectum potius quam se ipsos in quadam urbis parte claudant, vitae renuntiando totius urbis, spatii videlicet proprii cum aliis communicati. Quidquid mutamenti de prospectu urbano ruralive considerare debet quomodo diversa loci elementa totum constituant quod ab incolis intellegitur veluti imago quaedam cum ubertate congruens significationum. Tali quidem modo alii cessant se extraneos sentire illique percipi possunt veluti pars « nostrum » quippe qui unum constituamus. Hanc ob rationem, cum in urbano tum in rurali ambitu, opportunum est quaedam loca servare in quibus humani evitentur interventus qui ea continenter mutent.
Penuria habitationum gravis est multis in partibus mundi, sive in regionibus ruralibus sive in magnis urbibus, etiam quia rationes expensarum status ex more solummodo parvae respondent petitionis parti. Non solum pauperes, sed magna societatis pars graves perpetitur difficultates ut propriam habeat domum. Proprietas domus magnum habet pondus pro personarum dignitate et familiarum progressione. Agitur de praecipua oecologiae humanae quaestione. Si in quodam certo loco iam labantes domus nullo ordine coacervatae sunt, oportet in primis ut his in partibus forma detur urbis, neve evellantur et expellantur ex iis incolae. Cum pauperes in suburbiis vivunt inquinatis vel in periculosis urbium frequentibusque aedificiis, “si forte transferri debeant, ne dolor dolori addatur, necesse est ut in antecessum apta notitia detur, aliae dignae praebeantur habitationes et ipsi incolae directo implicentur”. 118Pontificium consilium de Iustitia et Pace, Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa, 482. Eodem tempore, ingenium adducere debet ad miseras urbium partes in urbem libenter accipientem inserendas. “Quam pulchrae sunt urbes quae insanam superant diffidentiam et diversos integrant et in eiusmodi integrationem novum conferunt progressionis elementum! Quam pulchrae sunt urbes quae, etiam in sua architectonica forma, plenae sunt spatiorum quae coniungunt, vincula efficiunt, alterius hominis agnitionem fovent!”. 119Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 237: AAS 105 (2013), 1107.
Qualitas vitae in urbibus magna ex parte cum vehiculis coniungitur quae saepe incolis magnam incommoditatem afferunt. In urbibus multa transeunt vehicula quibus una vel duae personae utuntur, quam ob rem commeatus urbanus increscit, contaminatio augetur, magna energiae non renovabilis vis insumitur et necessaria fit constructio aliarum viarum et autoraedarum stationum, quae urbanae structurae damnum inferunt. Multi periti homines de necessitate consentiunt tribuendi primas partes vehiculis publicis. Quaedam tamen necessaria remedia difficulter pacifico modo a societate accipientur, absque meliore praecipuaque condicione eiusmodi retis vehiculorum, quod multis in urbibus secum indignam importat personarum tractationem ob civium multitudinem, incommoditatem vel raram vehiculorum frequentiam et deficientem tutelam.
Agnitio peculiaris dignitatis hominis pluries cum turbida vita conflictatur quam debent personae nostris in urbibus agere. Hoc tamen non debet in oblivionem adducere solitudinis neglegentiaeque condicionem quas etiam quidam incolae regionum ruralium patiuntur ubi servitia essentialia non perveniunt et operarii adstant in servitutem redacti ac destituti iuribus et exspectationibus vitae dignioris.
Oecologia humana etiam altius quiddam implicat nempe necessarium vinculum vitae hominis cum lege morali in eius propria natura inscripta, necessarium quippe ad efficiendum ambitum digniorem. Ait Benedictus XVI adstare “oecologiam hominis” quia “etiam homini natura est quam observare debet quamque non potest libidinose adhibere”. 120Sermo ad Deutscher Bundestag, Berolini (22 Septembris 2011): AAS 103 (2011), 668. Hoc in rerum contextu, oportet ut agnoscatur nostrum corpus directo sociari cum ambitu aliisque creaturis viventibus. Proprii corporis acceptio veluti Dei doni necessaria est ad accipiendum et admittendum totum mundum veluti donum Patris et domum communem; at contra, logica proprii corporis temperandi in logicam nonnumquam transformatur subtilem creati dominandi. Discere proprium corpus accipere, id curare atque eius praecipuas notiones observare res est essentialis pro vera oecologia humana. Etiam proprium corpus aestimare eius in feminino aut masculino genere necessarium est ad recognoscendos nos ipsos in occursu cum alio, a nobis diverso. Hoc modo fieri potest ut gaudenter accipiamus peculiare donum viri vel feminae, operae Dei Creatoris, et mutuo divites nos efficiamus. Quam ob rem, illa non est sana consuetudo quae velit “differentiam sexualem delere quia iam nescit cum ea se conferre”. 121Catechesis (15 Aprilis 2015): L’Osservatore Romano, 16 Aprilis 2015, p. 8.