TheoFonsAux sources de la foi

Laudato si'

LS · François · 2015 · LA · 246 paragraphes · vatican.va ↗

Terrae quoque opes sunt expilatae propter rationes intellegendi rem oeconomicam atque commercium productionemque, quae nimis proximo fini coniunguntur. Silvae ac luci deperditi secum important species amissas, quae futuro tempore maximi ponderis esse poterunt opes, non modo quod ad alimoniam attinet, verum etiam ad morbos curandos et ad multiplicia ministeria gerenda. Variae species gena habent, quae opes cardines futuro tempore esse possunt ad quasdam humanas necessitates vel aliquas ambitales quaestiones solvendas.

Sed non sufficit ut de diversis speciebus cogitetur, ut “opibus”, quae adhiberi possint, dum obliviscimur eas in se ipsas valere. Singulis annis sescentae species plantarum et animalium amittuntur, quas iam cognoscere non poterimus, quas nostri filii conspicere non poterunt, in perpetuum amissas. Permagna pars ob causas exstinguitur, quae ad quandam hominum operam spectant. Nostra causa sescentae species sua exsistentia Deum non clarificabunt neque suum nuntium nobiscum communicare poterunt. Nullum huius rei habemus ius.

Probabiliter angimur scientes mammiferum vel avem quandam esse exstinctam quia adspectabiliora sunt. Sed ut oecosystema praeclare suo fungatur munere, necessarii sunt etiam fungi, algae, vermes, parva insecta, reptilia et magna microorganismorum varietas. Nonnullae species rarae, quae plerumque non notantur, praecipuas decretoriasque agunt partes, ut loci temperamentum firmetur. Verum est homini esse agendum cum geosystema in discrimine versatur, sed hodie intervenientis hominis gradus in sic implicata realitate naturae talis est, ut continuata damna ab homine illata novum opus postulent, ita ut humana actio ubique sit, una cum omnibus incumbentibus periculis, quae id secum fert. Vitiatus circuitus efficitur in quo, interveniente homine cuiusdam difficultatis solvendae causa, compluries gravior fit condicio. Exempli gratia, multae aves et insecta, quae propter insecticidia venenata, technologia facta, exstinguuntur, ipsam agri culturam iuvant, atque iis sublatis, alia technologica actio sit oportet, quae probabiliter denuo noxios effectus feret. Laudabile admirabileque opus est quod rerum naturae inquisitores ac technici studiose faciunt ut difficultates vincant, quas homo ipse attulit. At mundum spectantes, animadvertimus gradum hunc intervenientis hominis, qui saepenumero rebus nummariis ac immodicae consumptioni deservit, reapse efficere ut terrarum orbis in quo vivimus, minus locuples fiat et minus venustus, magis magisque coartatus pallensque, dum eodem tempore technologiae progressus et consumptiones oblatae sine finibus progrediuntur. Hac ratione decipi videmur substituentes non iterabilem et non recuperabilem pulchritudinem pro alia quadam a nobis confecta.

Cum ambitalis impactio alicuius oeconomici incepti perpenditur, in solum, aquam et aërem considerari effectus solent, sed non semper explorata additur inquisitio de affecta biodiversitate, perinde ac si nonnullae species vel coetus deperditi sive animalium sive plantarum aliquid parvi sint momenti. Viae, novae culturae, saepimenta, aquae receptacula atque aliae exstructiones, naturales sedes sunt occupatura atque nonnumquam easdem in fragmenta sic redigunt, ut animalium turmae neque migrare neque se libere movere possint, ita ut periculum sit nonnullae species ne pereant. Aliae sunt optiones quae harum industriarum affectionem saltem imminuant, ut biologica curricula facienda, sed in paucis Nationibus huic curae ac diligentiae prospicitur. Cum aliquae species mercatoria ratione adhibentur, non semper earum modus incrementum capiendi affectatur, ut ipsarum nimia imminutio vitetur, quae exinde oecosystematis aequilibrium conturbet.

Oecosystemata curanda postulant ut ultra proxima progrediatur intuitus, quia, cum oeconomicum emolumentum citatum facileque tantum requiritur, nullius interest ea vere servare. At damnorum sumptus, quae adportat illiberalis incuria, oeconomico beneficio, quod obtineri potest, multo est maior. Si de amissione vel aliquarum specierum damno agitur, de bonis loquimur, omnem computationem excedentibus. Quam ob rem testes possumus esse silentes gravissimarum inaequalitatum, cum quis magna beneficia obtinere vult, a reliqua hominum generatione, praesenti ac futura, maximam pro ambitus detrimento exigens impensam.

Nonnullae Nationes in quibusdam locis plagisque servandis – cum in terra tum in oceanis – multum sunt progressae ubi omne hominis opus inhibetur quominus eorum faciem immutet aut eorum primigeniam constitutionem deformet. In biodiversitate curanda, periti de necessitate attendunt peculiarem in modum loca colendi, specierum varietatibus praedita, illius loci specierum, quae sunt rarae vel efficaci tutela minus pollent. Sunt quidem loca quae propter singulare suum pondus, quod ad mundi oecosystema attinet, peculiarem curam sibi vindicent, vel amplum habeant aquae receptaculum ac sic alias vitae formas inducant.

Memoramus, exempli gratia, illum terrarum orbis pulmones, biodiversitate repletos, qui sunt Amazonia, nec non fluvialem Congi locum, vel magna aquarum glacierumque receptacula. Omnibus perlate patet horum locorum momentum, quod spectat ad totum orbem et futurum humanitatis tempus. Oecosystemata tropicarum silvarum biodiversitatem habent magna multiplicitate fruentem, quae plane cognosci fere non potest, sed cum silvae hae uruntur aut ad nihilum reducuntur, ut sata easdem occupent, paucis annis innumerae species amittuntur, aut eae plagae in aridas solitudines convertuntur. Attamen aequa ponderatio requiritur, cum his de locis agitur, quoniam ne ignorari quidem possunt praegrandia oeconomica emolumenta internationalia quae, sub ea curandi obtentu, in discrimen nationalem potestatem adducere possunt. Re quidem vera sunt “internationalia Amazoniae proposita, quae oeconomicis emolumentis societatum transnationalium tantum inserviunt”. 24V Conferentia Generalis Episcoporum Latinorum Americanorum et Caraiborum, Documentum Apparitiopolitanum (29 Iunii 2007), 86. Laudabile est studium internationalium institutionum civiliumque societatis institutorum, quae populos concitant atque scienter cooperantur, etiam coercitionis legitimis adhibitis instrumentis, ut omne regimen proprium et non transmittendum officium gerat loca servandi aeque ac naturales opes propriae Nationis, illicitis locorum exterarumque Nationum repulsis emolumentis.

Ne herbae quidem silvestres in silvarum locum per arbores suppositae, cum plerumque de monocultura agatur, congruenter sunt inquisitae. Revera biodiversitati graviter ipsa nocere potest, quae novis insertis speciebus non est recepta. Uda quoque loca, quae in sativa praedia immutantur, magnam biodiversitatem, quam habebant, amittunt. Quibusdam litoralibus locis magnae sollicitudini est quod oecosystemata, mangroviis constituta, defecerunt.

Oceani non modo in terrarum orbe maiorem aquae partem obtinent, sed amplae varietatis viventium maiorem partem, quorum multa sunt nobis incognita ac multiplices ob causas in discrimine versantur. Ceterum in fluminibus, lacubus oceanisque vita, quae plerosque mundi populos alit, piscatus sine legibus captis copiis afficitur, qua de re aliquot species prorsus imminuentur. Adhuc seligendi piscatum mores augentur et continuantur, quam ob rem magna ex parte species captae pessum eunt. Peculiarem in modum viventia maris quae praetermittimus in discrimen adducuntur, veluti quaedam formae quae plancton vocantur, quaeque in alimentorum maris serie magni momenti partem sustinent, ex quibus tandem pendent species quas victus causa adhibet homo.

Si quidem tropica subtropicaque maria consideramus, corallica saepta reperimus, quae aequantur magnis terrarum silvis, quoniam propemodum decies centena milia specierum in se recipiunt, scilicet pisces, cancros, conchylia, spongias, algas. Multa orbis corallica saepta hodie sunt sterilia seu continenter imminuuntur: “Quis mira haec maris loca in coemeteria subaquanea commutavit, vita coloreque destituta?”. 25Conferentia Episcoporum Philippinarum, Epistula pastoralis Wath is Happening to our Beautiful Land? (29 Ianuarii 1988). Quod magna ex parte inquinatio efficit, quae ad mare pervenit veluti effectus silvarum exactarum, agri monoculturarum, industriae eiectamentorum atque rationum damnose piscandi, earum potissimum quae cyanido atque dynamitide utuntur. Id gravius evenit eo quod oceanorum calor est auctus. Haec omnia nos iuvant ut intellegamus quidquid de natura agatur quaedam importare consectaria posse, quae aspectu primo non animadvertimus, atque aliquae abusus opum formae per quaedam detrimenta obtinentur quae ima oceanorum attingunt.

Necesse quidem est plus opum in inquisitione impendere, quo melius intellegatur quomodo agant oecosystemata utque congruenter diversae varietates ponderentur quae afficiant et quomodocumque commutent graviter ambitum. Quoniam creaturae cognatione quadam inter se continentur, unaquaeque affectu admirationeque est ponderanda, et nos omnes, quippe qui creati simus, alii aliis indigemus. Singula loca officio tenentur hanc familiam custodiendi, idcirco diligentem indicem oportet faciant specierum quas habent, ut proposita et rationes tuitionis apparentur, dum cura in interituris speciebus potissimum adhibetur.

Notes

  1. 24. V Conferentia Generalis Episcoporum Latinorum Americanorum et Caraiborum, Documentum Apparitiopolitanum (29 Iunii 2007), 86.
  2. 25. Conferentia Episcoporum Philippinarum, Epistula pastoralis Wath is Happening to our Beautiful Land? (29 Ianuarii 1988).