Non modo inter Nationes victores sunt et victi, verum etiam intra pauperes Nationes, in quibus variae responsalitates conspici debent. Quam ob rem de ambitu ac progressu oeconomico quaestiones iam poni non possunt tantum a Nationum dissimilitudine sumpto initio, sed requirunt ut politicae res nationales localesque considerentur.
Cum fieri possit ut humanae facultates absque officii conscientia adhibeantur, quisque Status sine cunctatione munus intra propriam regionem gerere debet describendi, coordinandi, vigilandi ac sanciendi. Quomodo disponit custoditque societas proprium futurum aevum intra usque innovatam technologiam? Id quod ut temperamentum re agit est ius, quod normas statuit ad mores adhibendos sub boni communis lumine. Fines quos statuere debet sana, firmata ac nemini obnoxia societas, spectant ad provisiones, cautiones, congruas normas, vigilantiam normarum adhibitarum, corruptelae repudiationem, efficacem inspectionem effectuum ex productione exstantium, qui non expetuntur, nec non aptam actionem in incerta adventiciaque propulsanda pericula. Exstat augescens iuris scientia quae contaminationis effectus ergolabicorum operum minuere vult. At politica et institutionalis structura non modo datur ut malae actiones vitentur, verum etiam ut bonae actiones iuventur, ingenium concitetur ad novas vias reperiendas, ad personalia communiaque incepta suscipienda.
Rei politicae calamitas, proximis effectibus nitentis, populis immodice consumentibus fultae, secum fert ut pusillum temporis oporteat incrementum afferatur. Suffragiorum propter causas, regimina haud facile pericula adeunt populum turbandi per incepta quae consumptionis gradum afficiunt aut exterae pecuniae collocationem in periculum afferunt. Haud prudens potestatis aedificatio efficit ut de ambitu sapienter agenda difficulter in publica regiminum agenda inserantur. E memoria illud elabitur “tempus superius esse spatio”, 130Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 222: AAS 105 (2013), 1111. fecundiores nos esse cum de processibus gignendis potius quam de moderandis tractibus dominandi sollicitemur. Politica magnitudo ostenditur cum, difficilioribus temporibus, praestantibus principiis agitur atque de bono communi, longo temporis spatio, congitatur. Politica potestas in quodam Nationis proposito hoc officium laboriose suscipit.
Quibusdam in locis ad renovabiles energias adhibendas cooperativae societates augescunt, quae propriis loci necessitatibus satisfacere sinant, quin immo supervacaneam productionem vendere. Hoc merum exemplum demonstrat, dum mundanae exstantes auctoritates responsalitates sibi sumere non valent, loci dicionem aliter agere posse. Inibi enim oriri possunt maior responsalitas, altus communitatis sensus, peculiaris curandi facultas ac liberalius ingenium, flagrans in proprium solum amor et cogitatio item quid filiis nepotibusque relinquatur. Admodum altas radices apud aboriginum gentes haec bona habent. Quoniam ius, interdum, propter corruptelam suo non fungitur munere, instante populo, politica deliberatio requiritur. Societas, per institutiones ad regimen non spectantes, et medii ordinis consociationes, regimina cogere debet, ut normas, rationes et inspectiones firmiores augeant. Si cives politicae potestati – nationali, regionali et municipali – non invigilant, ne fieri quidem potest ut ambitali detrimento obsistatur. Ceterum municipii leges efficaciores esse possunt si inter proximas gentes pactio initur, ut eaedem ambitus politicae actiones sustineantur.
Paria praecepta cogitari non possunt, quandoquidem quaestiones et fines peculiares sunt singularum Nationum regionumque. Verum quoque est politicum realismum incepta ac technologias ad tempus requirere, quae autem cum proposito acceptioneque officiorum, gradatim ac necessario gerendorum, prorsus iugantur. Eodem autem tempore, intra Nationum et locorum fines multa usque sunt facienda, exempli gratia, energeticae parsimoniae genera promovenda. Id secum fert modis favere industriae fructus gignendi summam per energeticam efficientiam ac minorem primarum materiarum usum, manufactis a mercatu amotis, quae sunt parum efficacia, quod ad energiam attinet, et plus contaminant. Memorare etiam possumus rem vectoriam bene gestam vel rationes aedificandi et aedes restituendi, ut energiae consumptio et contaminationis gradus minuantur. Ceterum politica locorum actio dirigi potest ad consumptiones demutandas, provehendam eiectamentorum rerumque iterum adhibitarum oeconomiam, certa genera tuenda et variam culturam satorum vicibus disponendam. Fieri potest ut agriculturae faveatur pauperum regionum per pecuniae collocationem in ruris substructionibus, in locorum nationisve mercatu componendo, in rigationis instrumentis, in tolerabilis agriculturae technicis artibus promovendis. Cooperationis vel communis agendi rationis genera iuvari possunt, quae parvorum operatorum commoda tueantur atque a compilatione locorum oecosystemata servent. Multum est quod fieri potest!
Necessaria est continuatio, quoniam politicae climatis variationum actiones et ambitus tutelae demutari non possunt quotiescumque regimen mutat. Effectus multum temporis sibi vindicant et repentinos sumptus requirunt et consecutiones tempore cuiusdam regiminis exhiberi non possunt. Quam ob rem, non impellentibus populo et institutionibus, obsistetur usque actioni, immo magis cum premunt agendi necessitates. Has sumens responsalitates, additis congruis sumptibus, politicus homo ad rationem maximae actuositatis et “proximitatis” oeconomiae ac politicae hodiernae non se accommodat, sed si id faciet, iterum dignitatem agnoscere poterit, quam ei ut personae tribuit Deus atque, suum in hac historia post transitum, testimonium relinquet liberalis responsalitatis. Maior probae politicae locus est dandus, quae institutiones reformare easque bonis agendi modis instruere valet, quae sinunt ut vitiosae pressurae segnitiaeque superentur. Attamen est addendum meliores animadversiones decidere, cum desint praestantia proposita, bona, humanitatis et sensus plenus intellectus, quae cunctis societatibus nobilem liberalemque cursum comparare valeant.