TheoFonsAux sources de la foi

Laudato si'

LS · François · 2015 · LA · 246 paragraphes · vatican.va ↗

Si consideramus hominem quoque huius mundi creaturam esse, quae ius habet vivendi felicitateque fruendi, et praeterea peculiari dignitate pollere, facere non possumus quin effectus ambitalis detrimenti, hodierni modi progressionis atque detractionis cultus in personarum vita respiciamus.

Conspicimus hodie, exempli gratia, immoderate inordinateque crevisse multas urbes, ubi salubriter homines vivere non possunt, non modo propter contaminationem, emissionibus venenatis effectam, verum etiam ob urbanas perturbationes, commeatus difficultates atque visus auditusque inquinationem. Multae urbes magnae sunt structurae quae suo non funguntur munere, quaeque immoderate aquam vimque insumunt. Sunt suburbia quae, licet sint nuper aedificata, sunt referta et inordinata, sufficientibus locis viridibus carentia. Non est incolarum huius terrarum orbis vivere, lithocolla, bitumine, vitro et metallis opprimentibus, sine coniunctione physica cum natura.

Quibusdam in agrestibus urbanisque locis, quaedam spatia ad privatam administrationem translata effecerunt ut cives difficulter ad regiones singularis pulchritudinis accedere possent; alibi regiones urbis habitabiles creatae sunt “oecologicae”, paucis solummodo addictae, ubi cavetur ne alii intrent facticiam quietem perturbaturi. Saepe venusta urbs reperitur, viriditate praeter modum vestita quibusdam in locis “securis”, at non aequabiliter aliis in locis minus conspicuis, ubi incolunt ex societate depulsi.

Inter socialia elementa mundi commutationis annumerantur effectus artis agendae nonnullorum technologicorum inventorum, socialis interdictio, iniqua copia ususque virium aliarumque commoditatum, socialis concisio, aucta violentia et novae formae socialis aggressionis, narcoticus mercatus atque creber usus inter iuniores medicamentorum stupefactivorum, identitatis amissio. Signa sunt inter cetera quae ostendunt incrementum in superioribus duobus saeculis verum integrumque progressum melioremque vitae qualitatem omnibus ex partibus minime induxisse. Quaedam ex his signis eodem tempore veri socialis detrimenti, silentis fracturae vinculorum compositionis socialisque communionis sunt indicia.

Huic adduntur communicationis socialis instrumentorum digitalis provinciae vires, quae cum ubique adsunt, progressioni non favent facultatis prudenter vivendi, alte cogitandi, studiose amandi. Insignes pristini sapientes, hac in re, in periculum venirent ne dissipanti ex strepitu notitiarum eorum sapientia exstingueretur. Hoc a nobis conatum postulat ut talia instrumenta in novam culturae humanitatis progressionem et non in detrimentum eius altiorum divitiarum demutentur. Germana sapientia, cogitationis, dialogi liberalisque personarum conventionis fructus, per meram elementorum acervationem non obtinetur, unde saturatio eveniat et confusio, in quadam mentis contaminatione. Eadem opera realium cum aliis necessitudinum in locum, una cum cunctis additis provocationibus, aliud communicationis genus, per interrete factum, subditur. Hoc sinit ut nostro arbitratu seligantur aut deleantur necessitudines, atque sic animi commotionum facticiarum novum genus saepenumero gignitur, quae magis ad apparatus electronicos quam ad personas naturamque attinent. Hodierna instrumenta permittunt ut cognitiones affectusque nos in vicem communicemus ac participemus. Attamen interdum etiam impediunt quominus angorem, tremorem, laetitiam alterius, una cum ipsius complicata personae experientia, directo attingamus. Quapropter minime mirum debet videri, una cum proventibus petulanter praebitis, augeri in necessitudinibus inter personas altam maestamque displicentiam, aut noxiam solitudinem.