Denique nos conveniemus facie ad faciem infinitam Dei pulchritudinem (cfr 1 Cor 13, 12) et valebimus legere cum iucunda admiratione mysterium universi, quod una nobiscum habebit plenitudinem sine fine. Utique, iter facimus ad aeternitatis sabbatum, novam Ierusalem, communem caeli domum. Iesus dicit nobis: “Ecce nova facio omnia” (Apc 21, 5). Vita aeterna erit res mirabilis communicata, ubi omnis creatura, fulgide transformata, locum suum occupabit et habebit aliquid offerendum pauperibus definitive liberatis.
Praestolantes hoc, nos coniungimus ad curam gerendam huius domus quae nobis concredita est, scientes quidquid boni sit in ea, assumptum iri in festo caelesti. Una cum omnibus creaturis iter facimus in hac terra quaerentes Deum, quoniam “si mundus et principium habet, et factus est, inquire quis sit qui ei dedit principium, et quis illius sit conditor”. 172S. Basilius Magnus, Hom. in Hexaemeron, 1, 2, 6: PG 29, 8. Ambulemus cantantes! Ne contentiones nostrae nostraque sollicitudo de hoc orbe auferant de nobis spei gaudium.
Deus qui nos vocat ad magnanimam deditionem et ad omnia devovenda, offert nobis virtutes ac lumen quibus egemus ad progrediendum. In corde huius mundi semper adest vitae Dominus qui nos valde diligit. Ipse nos numquam deserit, nec solos nos relinquit, quoniam definitive se coniunxit cum nostra terra, eiusque amor iugiter nos ducit ad novas reperiendas vias. Laudatus sit!