Humana oecologia a notione boni communis separari non potest; agitur de principio quod essentiale et unificans munus exercet in ethica sociali. Est “summa eorum vitae socialis condicionum quae tum coetibus, tum singulis membris permittunt ut propriam perfectionem plenius atque expeditius consequantur”. 122Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, de Ecclesia in mundo huius temporis, 26.
Bonum commune praesumit personam humanam ut talem observandam, cum iuribus fundamentalibus et quae abalienari non possunt, ordinatis ad eius integralem progressionem. Dispositiones etiam postulat boni et securitatis socialis nec non progressionem diversorum coetuum mediorum, principium adhibendo subsidiarietatis. In his potissimum excellet familia veluti primaria societatis cellula. Postremo, bonum commune socialem postulat pacem, stabilitatem videlicet et securitatem certi ordinis qui non efficitur sine peculiari cura iustitiae distributivae, quae violata semper violentiam generat. Tota societas – et in ea potissimum Status – commune bonum defendere ac promovere debet.
In condicionibus hodiernis mundanae societatis, in qua plures conspiciuntur inaequalitates et frequentiores usque sunt personae quae excluduntur ac fraudantur fundamentalibus iuribus humanis, principium communis boni continuo transformatur, veluti logica et necessaria consecutio, in appellationem ad solidarietatem et in optionem quandam praeferentem pauperes. Haec optio postulat ut consecutiones trahantur e communi destinatione bonorum terrae, sed, sicut demonstrare contendimus in Adhortatione apostolica Evangelii gaudium, 123Cfr nn. 186-201: AAS 105 (2013), 1098-1105. ante omnia immensae dignitatis pauperis contemplationem exposcit sub lumine firmissimarum sententiarum fidei. Satis est rerum veritatem observare ut intellegatur hodie hanc optionem exigentiam constituere ethicam fundamentalem ad bonum commune re efficiendum.