TheoFonsAux sources de la foi

Laudato si'

LS · François · 2015 · LA · 246 paragraphes · vatican.va ↗

Alia hodiernae condicionis indicia ad deficientes naturales opes attinent. Probe novimus praesentis consumptionis gradum Nationum maiore incremento pollentium nec non partium ditiorum societatis sustineri non posse, ubi res profundendi et abiciendi mos quaedam inaudita attigit. Quidam iam limites sunt superati consumptionis terrarum orbis, paupertatis haud soluto negotio.

Potabilis puraque aqua summi ponderis est quaestio, cum ad vitam humanam sit necessaria et ad terrestria et aquatica oecosystemata sustinenda. Aquae dulcis fontes ordinibus sanitatis, agrorum rerumque pastoriciarum atque industriae inserviunt. Aquae copia plus minusve longo temporis tractu eadem fuit, sed nunc multis in locis quod petitur praetergreditur quod offertur et sustineri potest, et id in breve longumque tempus gravia consectaria contrahet. Amplae urbes, quae magna copia aquarum fruuntur, imminutam aquae copiam nonnumquam patiuntur, quae, discrimine exstante, congruo usu aequoque iure non semper ministratur. Publicae aquae penuria potissimum in Africa habetur, ubi magnae populorum partes potabilibus tutisque aquis frui non possunt, vel siccitates patiuntur, propter quas difficulter alimenta comparantur. Quibusdam in Nationibus sunt regiones ubi aqua abundat, dum aliae gravem penuriam patiuntur.

Quaestio pergravis est, quae ad aquae qualitatem attinet, pauperibus tribuendae, quae cotidie multorum interitum comparat. Inter pauperes crebri sunt morbi, qui cum aqua coniunguntur, illis additis qui microorganismis et chimicis rebus inducuntur. Dysenteria et cholera, quae hygienicis apparatibus aquarumque copia incongruis importantur, multum afferunt doloris mortisque infantium. Subterraneas aquas multis in locis contaminatio minatur, quam quaedam extractionis, agrorum, industriae opera efficiunt, in Nationibus potissimum ubi regulae inspectionesque sufficientes deficiunt. Ne cogitemus solummodo de fabricarum eiectamentis. Detergentia et chimicae res confectae, a gentibus adhibita, multis in mundi locis in flumina, lacus et maria inferri pergunt.

Dum aquae, quae praesto est, qualitas usque in deterius labitur, quibusdam in locis invalescit mos exiguas has opes ad privatam possessionem redigendi, eaque in mercem immutatur, mercatus legibus temperatam. Reapse potabilis tutaeque aquae facultas adhibendae essentiale, praecipuum universaleque est hominum ius, quia efficit ut personae vivant, atque hanc ob rem aliis humanis iuribus fruantur. Mundus hic grave debitum sociale in pauperes habet, qui ad potabilem aquam accedere non possunt, quia hoc ius detrahitur vitae, quod eorum inalienabili dignitati haeret. Hoc debitum ex parte maioribus oeconomicis subsidiis persolvitur, ut aqua munda et purificationis apparatus pauperioribus gentibus praebeantur. Attamen aqua dissipata habetur non modo in longius progressis Nationibus, verum etiam in illis quae progredi nituntur quaeque magnam eiusdem copiam habent. Hoc planum facit aquae quaestionem ex parte ad institutionem culturamque pertinere, quandoquidem gravitatis talium morum deest conscientia in magnae inaequalitatis contextu.

Maior aquae inopia efficiet ut alimentorum sumptus augeatur aeque ac varii proventus, qui eius ex usu pendent. Quaedam inquisitiones monent periculum esse ne aquarum inopia intra pauca decennia laboremus, nisi huic rei sollicite consulatur. Impactiones ambitales innumeras personas attingere poterunt, ceterumque provideri potest aquae occupationem, quam magnae mundi societates habent, in praecipuam hoc vertente saeculo transituram pugnam. 23Cfr Salutationes ministris FAO (20 Novembris 2014): AAS 106 (2014), 985.

Notes

  1. 23. Cfr Salutationes ministris FAO (20 Novembris 2014): AAS 106 (2014), 985.