TheoFonsAux sources de la foi

Laudato si'

LS · François · 2015 · LA · 246 paragraphes · vatican.va ↗

Conscientia quam grave culturae et oecologiae sit discrimen convertatur oportet in novos mores. Multi noverunt hodiernum progressum et meram acervationem rerum vel voluptatum non sufficere ut sensus et gaudium praebeantur humano cordi, sed nequeunt recusare quod iis offert mercatus. Apud Nationes quae debent maiores mutationes afferre consumptionis morum, iuvenes novam oecologicam sensibilitatem habent spiritumque magnanimum, atque quidam eorum admirabili modo certant de ambitu defendendo, sed ipsi creverunt in condicionibus maximae consumptionis rerumque materialium abundantiae quae difficilem reddit aliorum morum explicationem. Quapropter nova prostat institutionis provocatio.

Educatio ambitalis magis magisque fines suos amplificavit. Si quidem initio admodum in scientifica doctrina versabatur nec non in cognitione et praeventione ambitalium periculorum, nunc tendit ad includendum iudicium de “mythis” modernae aetatis qui nituntur ratione instrumentali (individualismo, progressu indefinito, mercatoria contentione, rerum consumendarum immoderatione, mercatu sine regulis) et etiam ad recuperandum varios gradus oecologici aequilibrii: interioris cum seipso, solidalis cum aliis, naturalis cum cunctis creaturis viventibus ac spiritalis cum Deo. Educatio ambitalis oportet nos disponat ad Mysterium petendum, ex quo ethica oecologica suum altiorem sensum acquirit. Ceterum sunt educatores qui valeant ethicae oecologicae itinera paedagogica iterum constituere, ita ut revera iuvent adolescere in solidalitate, responsalitate et cura super compassionem fundata.

Attamen haec educatio, quae vocatur ad creandam “civitatem oecologicam”, aliquando continetur notitiis referendis, nequit autem mores explicare. Leges et normae exsistentes non sufficiunt ad diutius compescendos malos mores, etiam cum habetur valida inspectio. Ut norma iuridica afferat quaedam gravia mansuraque, necesse est maiorem partem societatis sodalium eam recepisse incipiendo a congruis rationibus, et iuxta personalem transformationem se gerat. Tantummodo cum primum firmae virtutes coluntur, fieri potest donatio sui in oecologico studio. Si quaedam persona, licet eius condicio oeconomica sinat ei plus consumere et impendere, ex more aliquantulum se tegit potius quam calefactionem accendat, opinari licet eam acquisivisse persuasiones et sensum erga ambitum curandum. Pernobile est tueri officium creati curandi per parvas cotidianas actiones, ac mirabile quod educatio valet eis rationem praebere usque ad conformandam certam vitae formam. Educatio ad responsalitatem pro ambitu potest excitare varias consuetudines quae directe graviterque recidunt in ambitus curam, quae vult vitare ne adhibeatur materia plastica vel chartea, minuere aquae consumptionem, differentia eiectamenta segregare, coquere solumodo quantum rationabiliter edi potest, attente tractare alias creaturas viventes, publicis vehiculis uti vel idem vehiculum inter varias personas communicare, arbores plantare, luminaria inutilia exstinguere. Haec omnia pertinent ad magnanimam et dignam creativitatem, quae meliorem partem patefacit hominis. Aliquid iterum adhibere et non cito illud proicere, altas ob rationes, potest esse actus amoris, qui nostram exprimit dignitatem.

Non est arbitrandum hos conatus mundum mutaturos non esse. Huiusmodi actiones bonum in societate diffundunt quod semper fructus affert ultra illud quod probari potest, quia in gremio huius terrae bonum pariunt, in alios perventurum, nonnumquam invisibiliter. Insuper hae consuetudines cum exerceantur, nobis sensus redditur propriae dignitatis, ad maiorem vitalem altitudinem elevamur et experiri possumus bonum esse per hunc mundum transire.

Ambitus institutionis varii sunt: schola, familia, instrumenta communicationis, catechesis, et cetera. Bona scholae institutio in pueritia et adolescentia iacit semina quae effectus afferre possunt in totius vitae cursu. Sed extollere cupimus maximum momentum familiae, quoniam “locus est ubi vita Dei donum apte potest accipi et defendi contra multiplices incursiones quibus obicitur, et crescere valet prout verus humanus postulat auctus. Adversus culturam mortis, quae dicitur, familia culturae ipsius vitae est sedes”. 149Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Centesimus annus (1 Maii 1991), 39: AAS 83 (1991), 842. In familia coluntur primi amoris consuetudines et cura de vita, sicut exempli gratia rectus rerum usus, ordo et munditia, localis oecosystematis observantia et omnium creaturarum tutela. Familia est locus integrae institutionis, ubi diversi aspectus explicantur, arte inter se coniuncti, personae maturationis. In familia ediscitur petere licentiam absque vi, gratias agere quae sint manifestatio sensus aestimationis rerum acceptarum, aggressionem vel cupiditatem dominari necnon veniam petere cum aliquid mali facimus. Hi parvi gestus sincerae urbanitatis iuvant aedificare culturam communicatae vitae et reverentiae illorum quae circa nos sunt.

Rei politicae variisque consociationibus est enitendum ut conscientiae efformentur. Pertinet etiam ad Ecclesiam. Universae christianae communitates in hac complenda educatione praecipuum obtinent locum. Speramus quoque nostris in seminariis et domibus religiosis institutioni destinatis fore ut responsalis austeritas inculcetur, ad gratam mundi contemplationem, ad pauperum fragilitatem curandam et ambitum tuendum educetur. Quoniam magna argumenta agitantur, sicut necessariae sunt institutiones quae potestate polleant ad ambitus damna punienda, aequabiliter oportet ut alius alium inspiciat instituatque.

Hoc in rerum contextu “non est neglegenda necessitudo exstans inter congruam educationem aestheticam et ambitus conservationem”. 150Id., Nuntius de Die mundiali Pacis 1990, 14: AAS 82 (1990), 155. Attendere ad pulchritudinem eamque amare adiuvat nos exire ex pragmatismo ad utilitarismum pertinente. Cum quis non discit sistere ad pulchrum percipiendum et aestimandum, non est mirum omnia converti in res quibus uti et abuti minime metuit. Eodem tempore si altiores mutationes consequi cupimus, oportet prae oculis habeatur cogitationis exemplaria revera in mores vim habere. Educatio haud sufficit eiusque conatus erunt steriles nisi etiam procuret novum exemplar diffundendum, quod attinet ad hominem, vitam, societatem et necessitudinem cum natura. Alioquin producetur exemplar rerum immodice consumendarum, quod per communicationis instrumenta et mercatus efficacia mechanemata transmittitur.

Notes

  1. 149. Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Centesimus annus (1 Maii 1991), 39: AAS 83 (1991), 842.
  2. 150. Id., Nuntius de Die mundiali Pacis 1990, 14: AAS 82 (1990), 155.