TheoFonsAux sources de la foi

Laudato si'

LS · François · 2015 · LA · 246 paragraphes · vatican.va ↗

Amplius quinquaginta abhinc annis, cum nucleare ob discrimen terrarum orbis vacillaret, Sanctus Ioannes XXIII Litteras encyclicas edidit, quibus non modo bellum reppulit, verum etiam pacis propositum praebere voluit. Suum nuntium, cuius titulus Pacem in terris, toti “catholico orbi” transmisit, sed se vertit etiam “omnibus hominibus bonae voluntatis”. Nunc coram universali vastatione orbis terrarum, singulis personis terram incolentibus dirigere Nos volumus. Nostra in Adhortatione apostolica Evangelii gaudium Ecclesiae participibus scripsimus, ut processus concitetur missionalis adhuc complendae reformationis. Litteras per has encyclicas potissimum cum omnibus de nostra communi domo dialogum instituere cupimus.

Octo post annos quam Pacem in terris Litterae encyclicae sunt evulgatae, anno MCMLXXI, beatus Paulus VI de oecologica quaestione egit, cum idem exhiberet discrimen, quod ex immoderata humana industria “funeste manat”: “Per inconsideratum immodicumque rerum naturae usum, periculum adit ne eam deleat atque vicissim se ipsum in hanc ruinam immittat”. 2Litt. ap. Octogesima adveniens (14 Maii 1971), 21: AAS 63 (1971), 416-417. Apud sedem consociationis compendiatis litteris FAO appellatae etiam est effatus, “ex effectibus industriae cultus […] verum damnum oriri posse oecologicum”, quandoquidem palam significabat “hominum agendi modum necessario instanterque mutari funditus debere”, cum “perquam mirae scientiae progressiones, mirifica technicae inventa, extraordinaria oeconomica incrementa, nisi cum vero sociali moralique progressu coniungeretur, verterent tandem adversus hominem”. 3Sermo ad FAO XXV interveniente anniversario (16 Novembris 1970), 4: AAS 62 (1970), 833.

Sanctus Ioannes Paulus II hoc argumentum studiosius usque tractavit. Suis in primis Litteris encyclicis animadvertit: “Huius ambitus naturalis saepe videtur homo non alias significationes percipere quam eas quae proximo usui et rerum consumptioni inserviunt”. 4Litt. enc. Redemptor hominis (4 Martii 1979), 15: ASS 71 (1979), 287. Deinceps ad conversionem quandam oecologicam universalem vocavit. 5Cfr Catechesis (17 Ianuarii 2001), 4: Insegnamenti 24/1 (2001), 179. Eadem opera notavit parum poni curae de “oecologiae humanae condicionibus moralibus tutandis”. 6Litt. enc. Centesimus annus (1 Maii 1991), 38: ASS 83 (1991), 841. Quod humanus ambitus deletur, id pergrave est, quandoquidem Deus mundum homini non modo commisit, verum ipsius vita est donum a multiplicibus detrimenti formis arcendum. Cum curare ac meliorem reddere mundum studeatur, penitus mutari debent “vivendi mores rationesque efficiendi et consumendi res necnon ipsae regiminis compages iam obfirmatae quibus hodie regitur societas”. 7Ibid., 58: p. 863. Verus humanus progressus morali indole praestat atque secum fert integram personae humanae observantiam, sed etiam naturali mundo vacare debet et “oportet contra aestimetur uniuscuiusque entis natura et mutua conexio in ordine composito”. 8Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis (30 Decembris 1987), 34: AAS 80 (1988), 559. Itaque realitatis commutandae hominis facultas progredi debet supra fundamentum primigeniae rerum donationis, a Deo tributae. 9Cfr Id., Litt. enc. Centesimus annus (1 Maii 1991), 37: AAS 83 (1991), 840.

Decessor Noster Benedictus XVI rursus est cohortatus “ut constitutivae causae oeconomiae mundialis infirmitatis deleantur et progressus exemplaria emendentur, quae inania ad ambitus observantiam praestandam videntur”. 10Sermo ad Legatos apud Sanctam Sedem (8 Ianuarii 2007): AAS 90 (2007), 73. Commemorat nempe mundum vestigari non possse solummodo singillatim consideratis adspectibus, quandoquidem “naturae liber unus est et indivisibilis”, et ambitum, vitam, sexualitatem, familiam, sociales necessitudines, et cetera, complectitur. Quapropter “naturae corruptio cum cultura arte coniungitur quae humanum convictum fingit”. 11Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 51: AAS 101 (2009), 687. Nobis illud Benedictus XVI inculcavit ut agnosceremus naturae ambitum vulneribus repleri, quae noster arbitrarius agendi modus intulit. Socialis etiam ambitus sua habet vulnera. Sed omnia eodem malo sunt illata, id est cum cogitatur certas veritates haud exstare, nostram vitam dirigentes, humanam ideo libertatem limitibus carere. Illud memoria non tenetur: “Non modo homo est quaedam libertas quam ipse per se efficit. Homo haud se ipsum creat. Spiritus ipse est et voluntas, sed etiam natura”. 12Sermo apud Deutscher Bundestag, Berolini (22 Septembris 2011): AAS 103 (2011), 664. Paterna quidem sollicitudine nos invitavit ut agnosceremus creationem in discrimine versari “ubi nos ipsi novissima simus proposita, ubi universitas mera sit nostra proprietas quam nobis tantum consumamus ipsis. Creationis profusio inde oritur, ubi supra nos nulla agnoscimus proposita, sed solummodo nos ipsi conspicimus”. 13Sermo ad dioecesis Bauzanensis – Brixinensis presbyteros (6 Augusti 2008): AAS 100 (2008), 634.

Notes

  1. 2. Litt. ap. Octogesima adveniens (14 Maii 1971), 21: AAS 63 (1971), 416-417.
  2. 3. Sermo ad FAO XXV interveniente anniversario (16 Novembris 1970), 4: AAS 62 (1970), 833.
  3. 4. Litt. enc. Redemptor hominis (4 Martii 1979), 15: ASS 71 (1979), 287.
  4. 5. Cfr Catechesis (17 Ianuarii 2001), 4: Insegnamenti 24/1 (2001), 179.
  5. 6. Litt. enc. Centesimus annus (1 Maii 1991), 38: ASS 83 (1991), 841.
  6. 7. Ibid., 58: p. 863.
  7. 8. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis (30 Decembris 1987), 34: AAS 80 (1988), 559.
  8. 9. Cfr Id., Litt. enc. Centesimus annus (1 Maii 1991), 37: AAS 83 (1991), 840.
  9. 10. Sermo ad Legatos apud Sanctam Sedem (8 Ianuarii 2007): AAS 90 (2007), 73.
  10. 11. Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 51: AAS 101 (2009), 687.
  11. 12. Sermo apud Deutscher Bundestag, Berolini (22 Septembris 2011): AAS 103 (2011), 664.
  12. 13. Sermo ad dioecesis Bauzanensis – Brixinensis presbyteros (6 Augusti 2008): AAS 100 (2008), 634.