Respondet mihi modo forte nescio quis: Et quis hoc Verbum cogitat? Noli ergo tibi quasi vile aliquid formare, cum audis Verbum, et conjicere verba quae audis quotidie, Ille talia verba dixit, talia verba locutus est, talia verba mihi narras: assidue enim dicendo nomina verborum, quasi viluerunt, verba. Et quando audis, In principio erat Verbum, ne vile aliquid putares, quale consuevisti cogitare, cum verba humana soleres audire, audi quid cogites: Deus erat Verbum.