TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid sit autem ministrare Christo, cui operi merces tanta proponitur, hoc potius debemus inquirere. Si enim hoc putaverimus esse Christo ministrare, ea quae sunt corpori necessaria praeparare, aut coenanti cibum coquere vel apponere, vel poculum dare potumque miscere; fecerunt hoc illi qui potuerunt eum in corpore habere praesentem, sicut Martha et Maria, quando et Lazarus unus erat ex recumbentibus. Sed eo modo Christo etiam Judas perditus ministravit; nam et loculos ipse habebat: et quamvis ex eis quae mittebantur sceleratissime furaretur, per illum tamen etiam necessaria parabantur 12Joan. XII, 2, 6. Hinc est illud quod cum ei diceret Dominus, Quod facis, fac celeriter; arbitrati sunt quidam, quod eum jusserit propter diem festum necessaria praeparare, vel indigentibus aliquid dare 13Id. XIII, 27, 29. Nullo modo igitur de hujuscemodi ministris diceret Dominus, Ubi sum ego, ibi erit et minister meus; et, Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus: quoniam Judam talia ministrantem, reprobatum potius quam honoratum videmus. Utquid ergo alibi quaerimus quid sit ministrare Christo, et non potius in istis ipsis verbis agnoscimus? Cum enim dixit, Si quis mihi ministrat, me sequatur; hoc intelligi voluit, ac si diceret, Si quis me non sequitur, non mihi ministrat. Ministrant ergo Jesu Christo, qui non sua quaerunt, sed quae Jesu Christi 14Philipp. II, 21. Hoc est enim, me sequatur, vias ambulet meas, non suas: sicut alibi scriptum est, Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ambulavit ille, et ipse ambulare 15I Joan. II, 6 . Debet etiam, si porrigit esurienti panem, de misericordia facere, non de jactantia; non aliud ibi quaerere quam opus bonum, nesciente sinistra quid faciat dextera 16Matth. VI, 3, id est, ut alienetur intentio cupiditatis ab opere charitatis. Qui sic ministrat, Christo ministrat; recteque illi dicetur, Cum uni ex minimis meis fecisti, mihi fecisti 17Id. XXV, 40 . Nec tantum ea quae ad misericordiam pertinent corporalem, sed omnia bona opera propter Christum faciens (tunc erunt enim bona, quoniam finis Legis Christus, ad justitiam omni credenti 18Rom. X, 4 , minister est Christi usque ad illud opus magnae charitatis, quod est animam suam pro fratribus ponere: hoc est enim et pro Christo ponere. Quia et hoc propter sua membra dicturus est: Cum pro istis fecisti, pro me fecisti. De tali quippe opere etiam se ministrum facere et appellare dignatus est, ubi ait: Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et animam suam ponere pro multis 19Matth. XX, 28 . Hinc est ergo unusquisque minister Christi, unde est minister et Christus. Sic ministrantem Christo honorificabit Pater ejus, honore illo magno, ut sit cum Filio ejus, nec unquam deficiat felicitas ejus.

Notes

  1. 12. Joan. XII, 2, 6
  2. 13. Id. XIII, 27, 29
  3. 14. Philipp. II, 21
  4. 15. I Joan. II, 6
  5. 16. Matth. VI, 3
  6. 17. Id. XXV, 40
  7. 18. Rom. X, 4
  8. 19. Matth. XX, 28