Et ne forte aliquis dicat, Et Gratia et veritas non est facta per Moysen, qui vidit Deum? statim subjecit, Deum nemo vidit unquam. Et unde innotuit Moysi Deus? Quia revelavit servo suo Dominus. Quis Dominus? Ipse Christus, qui praemisit Legem per servum, ut veniret ipse cum Gratia et veritate. Deum enim nemo vidit unquam. Et unde illi servo quantum capere posset apparuit? Sed unigenitus, inquit, Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Quid est, in sinu Patris? In secreto Patris. Non enim Deus habet sinum, sicut nos habemus in vestibus, aut cogitandus est sic sedere quomodo nos, aut forte cinctus est ut sinum haberet: sed quia sinus noster intus est, secretum Patris sinus Patris vocatur. In secreto Patris, qui Patrem novit, ipse enarravit. Nam Deum nemo vidit unquam. Ipse ergo venit, et narravit quidquid vidit. Quid vidit Moyses? Moyses vidit nubem, vidit angelum, vidit ignem: omnis illa creatura est; typum Domini sui gerebat, non ipsius Domini praesentiam exhibebat. Namque aperte habes in Lege, Et loquebatur Moyses cum Domino, contra in contra sicut amicus cum amico suo. Sequeris ipsam Scripturam, et invenis Moysen dicentem, Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi teipsum manifeste, ut videam te. Et parum est quia dixit: responsum accepit, Non potes videre faciem meam 23Exod. XXXIII, 11, 13, 20 . Loquebatur ergo, fratres mei, cum Moyse angelus, portans typum Domini: et illa omnia quae ibi per angelum facta sunt, futuram istam gratiam et veritatem promittebant. Qui bene scrutantur Legem, noverunt: et cum opportunum est, ut et nos aliquid inde dicamus, quantum Dominus revelat, non tacemus Charitati vestrae.