Quod autem hic ita dixit, Hoc est mandatum meum, velut non sit aliud, quid putamus, fratres mei? Numquidnam solum ejus de ista dilectione mandatum est, qua diligimus invicem? Nonne est et aliud majus, ut diligamus Deum? Aut vero de sola Deus nobis dilectione mandavit, ut alia non requiramus? Tria certe commendat Apostolus dicens: Manent autem fides, spes, charitas, tria haec: major autem horum charitas 5I Cor. XIII, 13 . Et si in charitate, hoc est in dilectione concluduntur duo illa praecepta; major tamen dicta est esse, non sola. De fide igitur nobis quam multa mandata sunt, quam multa de spe, quis potest cuncta colligere, quis enumerando sufficere? Sed intueamur quod ait idem apostolus, Plenitudo Legis charitas 6Rom. XIII, 10 . Ubi ergo charitas est, quid est quod possit deesse? ubi autem non est, quid est quod possit prodesse? Daemon credit 7Jacobi II, 19, nec diligit: nemo diligit, qui non credit. Frustra quidem, sed tamen potest sperare veniam qui non diligit: nemo autem potest desperare qui diligit. Itaque ubi dilectio est, ibi necessario fides et spes: et ubi dilectio proximi, ibi necessario etiam dilectio Dei. Qui enim non diligit Deum, quomodo diligit proximum tanquam seipsum; quandoquidem non diligit et seipsum? Est quippe impius et iniquus; qui autem diligit iniquitatem, non plane diligit, sed odit animam suam 8Psal. X, 6. Hoc ergo praeceptum Domini teneamus, ut nos invicem diligamus; et quidquid aliud praecepit, faciemus: quoniam quidquid est aliud hic habemus. Discernitur quippe ista dilectio ab illa dilectione qua se invicem diligunt homines sicut homines: nam ut discerneretur, adjunctum est, sicut dilexi vos. Utquid enim diligit nos Christus, nisi ut regnare possimus cum Christo? Ad hoc ergo et nos invicem diligamus, ut dilectionem nostram discernamus a caeteris, qui non ad hoc se invicem diligunt, quia nec diligunt. Qui autem se propter habendum Deum diligunt, ipsi se diligunt: ergo ut se diligant, Deum diligunt. Non est haec dilectio in omnibus hominibus: pauci se propterea diligunt, ut sit Deus omnia in omnibus 9I Cor. XV, 28.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 5. I Cor. XIII, 13
- 6. Rom. XIII, 10
- 7. Jacobi II, 19
- 8. Psal. X, 6
- 9. I Cor. XV, 28