TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

« Et coena, » inquit, « facta, cum diabolus jam misisset in cor, ut traderet eum Judas Simonis Iscariotes: sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exiit, et ad Deum vadit, surgit a coena, et ponit vestimenta sua; et cum accepisset linteum, praecinxit se. Deinde mittit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus. » Non ita debemus intelligere coenam factam veluti jam consummatam atque transactam: adhuc enim coenabatur, cum Dominus surrexit et pedes lavit discipulis suis. Nam postea recubuit, et buccellam suo traditori postea dedit, utique coena nondum finita, hoc est, dum adhuc panis esset in mensa. Caena ergo facta, dictum est, jam parata, et ad convivantium mensam usumque perducta.