In hac regula cordis sui distorta et prava, haereticus audiat nos nondum objurgantes, sed adhuc quasi quaerentes, et explicet nobis quod sentit. Puto enim, o quisquis ille es (faciamus enim eum tanquam praesentem adesse), tenes nobiscum quia in principio erat Verbum. Teneo, inquit. Et quia Verbum erat apud Deum? Et hoc, inquit, teneo. Sequere ergo, et hoc fortius tene, quia Deus erat Verbum. Et hoc, inquit, teneo: sed ille Deus major, ille Deus minor. Jam nescio quid paganum redolet: cum christiano me loqui arbitrabar. Si est Deus major, et est Deus minor; duos deos colimus, non unum Deum. Quare, inquit? et tu non duos deos dicis aequales sibi? Hoc ego non dico: aequalitatem enim istam sic intelligo, ut ibi intelligam etiam individuam charitatem; et si individuam charitatem, perfectam unitatem. Si enim charitas quam misit hominibus Deus, de multis hominum cordibus facit cor unum, et multas hominum animas facit animam unam, sicut de credentibus seseque invicem diligentibus scriptum est in Actibus Apostolorum, Erat illis anima una, et cor unum in Deum 5Act. IV, 32 : si ergo anima mea et anima tua, cum idem sapimus nosque diligimus, fit anima una: quanto magis Pater Deus et Filius Deus in fonte dilectionis Deus unus est?