TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et illi semper terrena sapientes et semper secundum carnem audientes et respondentes, quid ei dixerunt? Tu quis es? Non enim cum dixisti, Nisi credideritis quia ego sum, addidisti quid esses. Quis es, ut credamus? Et ille, Principium. Ecce quod est esse. Principium mutari non potest: principium in se manet, et innovat omnia; principium est, cui dictum est, Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient 10Psal. CI, 28 . Principium, ait, quia et loquor vobis. Principium me credite, ne moriamini in peccatis vestris. Tanquam enim in eo quod dixerunt, Tu quis es? nihil aliud dixerint quam, Quid te esse credimus? respondit, Principium; id est, Principium me credite. In graeco namque eloquio discernitur, quod non potest in latino. Apud graecos enim femini generis est principium, sicut apud nos lex generis feminini est, quae apud illos est masculini: sicut sapientia et apud nos et apud illos generis feminini est. Consuetudo locutionis ideo per diversas linguas variat genera vocabulorum, quia in ipsis rebus non invenis sexum. Non enim sapientia vere femina est, cum Christus sit Dei Sapientia 11I Cor. I, 24, et Christus appelletur genere masculino, sapientia feminino. Cum ergo dicerent Judaei, Tu quis es? ille qui sciebat esse ibi quosdam credituros, et ideo dixisse, Tu quis es? ut scirent quid illum credere deberent, respondit, Principium: non tanquam diceret, Principium sum; sed tanquam diceret, Principium me credite. Quod in sermone graeco, ut dixi, evidenter apparet, ubi feminini generis est principium. Velut si vellet dicere se esse veritatem, et dicentibus, Tu quis es? responderet, Veritatem; cum videatur ad id quod dictum est, Tu quis es? respondere debuisse, Veritas; id est, Veritas sum. Sed altius respondit, cum videret eos ita dixisse, Tu quis es? ac si dicerent, Quoniam abs te audivimus, Nisi credideritis quia ego sum, quid te esse credemus? ad hoc respondit, Principium: tanquam diceret, Principium me credite. Et addidit, quia et loquor vobis: id est, quia humilis propter vos factus, ad ista verba descendi. Nam si principium sicuti est, ita maneret apud Patrem, ut non acciperet formam servi et homo loqueretur hominibus; quomodo ei crederent, cum infirma corda intelligibile Verbum sine voce sensibili audire non possent? Ergo, inquit, credite me esse principium; quia, ut credatis, non solum sum, sed et loquor vobis. Sed de hac re jam multum est loqui vobis: placeat itaque Charitati vestrae ut quod restat, illo adjuvante servemus, crastino reddituri.

Notes

  1. 10. Psal. CI, 28
  2. 11. I Cor. I, 24