Quisquis itaque nominat Patrem et Filium, oportet ibi intelligat tanquam charitatem invicem Patris et Filii, quod est Spiritus sanctus. Fortassis enim discussae Scripturae: quod non sic dico, ut hodie docere possim, aut quasi aliud inveniri non possit: sed tamen fortasse scrutatae Scripturae indicant quod Spiritus sanctus charitas est. Et ne putetis vilem esse charitatem. Quomodo autem vilis est, quando omnia quae dicuntur non vilia, chara dicuntur? Si ergo quae non sunt vilia, chara sunt; quid est charius ipsa charitate? Sic autem commendatur charitas ab Apostolo, ut dicat: « Supereminentiorem viam vobis demonstro. Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens: et si sciero omnia sacramenta et omnem scientiam, et habuero prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum: et si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest » 14I Cor. XII, 31, XIII, 1-3. Quanta est ergo charitas, quae si desit, frustra habentur caetera; si adsit, recte habentur omnia? Tamen charitatem laudans apostolus Paulus copiosissime atque uberrime, minus de illa dixit quam quod ait breviter apostolus Joannes, cujus est hoc Evangelium. Neque enim dubitavit dicere, Deus charitas est 15I Joan. IV, 16 . Scriptum est etiam, Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 16Rom. V, 5 . Quis ergo nominet Patrem et Filium, et non ibi intelligat charitatem Patris et Filii? Quam cum habere coeperit, Spiritum sanctum habebit: quam si non habuerit, sine Spiritu sancto erit. Et quomodo corpus tuum sine spiritu, quod est anima tua, si fuerit, mortuum est; sic anima tua sine Spiritu sancto, id est, sine charitate si fuerit, mortua deputabitur. Ergo metretas binas capiebant hydriae, quia in omnium temporum prophetia Pater et Filius praedicatur: sed ibi est et Spiritus sanctus; ideoque adjunctum est, vel ternas. Ego et Pater, inquit, unum sumus 17Joan. X, 30 : sed absit ut desit Spiritus sanctus, ubi audimus, Ego et Pater unum sumus. Tamen quia Patrem et Filium nominavit, capiant hydriae binas metretas; sed audi, vel ternas: Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti 18Matth. XXVIII, 19 . Itaque in eo quod dicuntur binae, non exprimitur, sed intelligitur; in eo vero quod dicuntur vel ternae, etiam exprimitur Trinitas.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 14. I Cor. XII, 31, XIII, 1-3
- 15. I Joan. IV, 16
- 16. Rom. V, 5
- 17. Joan. X, 30
- 18. Matth. XXVIII, 19