TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dicet aliquis: Nihilne spirituales viri habent in doctrina, quod carnalibus taceant, et spiritualibus eloquantur? Si respondero, Non habent, continuo mihi dicetur ex Epistola ad Corinthios apostoli Pauli: « Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales » 11I Cor. III, 1 et 2; et illud, « Sapientiam loquimur inter perfectos; » et illud « Spiritualibus spiritualia comparantes: animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei; stultitia enim est illi » 12Id. II, 6, 13 et 14. Hoc totum quale sit, ne rursus propter haec verba Apostoli profanis vocum novitatibus secreta quaerantur, et ea quae debet castorum spiritus corpusque vitare, dicatur carnales sustinere non posse, sermone alio si Dominus donaverit, disputandum est, ut jam istum aliquando claudamus.

Notes

  1. 11. I Cor. III, 1 et 2
  2. 12. Id. II, 6, 13 et 14