Sed cui placet, adhuc resistat; et dicat verum esse quod ait Joannes, non dixisse Dominum quod discipulus ille non moritur, sed hoc tamen significatum esse talibus verbis, qualia eum dixisse narravit; et asserat apostolum Joannem vivere, atque in illo sepulcro ejus quod est apud Ephesum, dormire eum potius quam mortuum jacere contendat. Assumat in argumentum, quod illic terra sensim scatere, et quasi ebullire perhibetur; atque hoc ejus anhelitu fieri, sive constanter sive pertinaciter asseveret. Non enim possunt deesse qui credant, si non desunt qui etiam Moysen asserant vivere; quia scriptum est ejus sepulcrum non inveniri 2Deut. XXXIV, 6, et apparuit cum Domino in monte, ubi et Elias fuit 3Matth. XVII, 3, quem mortuum legimus non esse, sed raptum 4IV Reg. II, 11. Quasi Moysi corpus non potuerit alicubi sic abscondi, ut prorsus homines lateret ubi esset, atque inde ad horam divinitus excitari, quando cum Christo Elias et ipse sunt visi: sicut ad horam multa sanctorum corpora surrexerunt, quando passus est Christus, et post ejus resurrectionem apparuerunt multis in sancta, sicut scriptum est, civitate 5Matth. XXVII, 52, 53. Sed tamen, ut dicere coeperam, si quidam Moysen mortuum negant, quem Scriptura ipsa, ubi sepulcrum ejus nusquam inveniri legimus, mortuum tamen esse sine ulla ambiguitate testatur; quanto magis Joannes ex istorum occasione verborum ubi Dominus ait, Sic eum volo manere donec venio, creditur vivus dormire sub terra? Quem tradunt etiam (quod in quibusdam Scripturis quamvis apocryphis reperitur), quando sibi fieri jussit sepulcrum, incolumem fuisse praesentem; eoque effosso et diligentissime praeparato, ibi se tanquam in lectulo collocasse, statimque eum esse defunctum: ut autem isti putant, qui haec verba Domini sic intelligunt, non defunctum, sed defuncto similem cubuisse; et cum mortuus putaretur, sepultum fuisse dormientem; et donec Christus veniat sic manere, suamque vitam scaturigine pulveris indicare: qui pulvis creditur, ut ab imo ad superficiem tumuli ascendat, flatu quiescentis impelli. Huic opinioni supervacaneum existimo reluctari. Viderint enim qui locum sciunt, utrum hoc ibi faciat vel patiatur terra quod dicitur; quia et revera non a levibus hominibus id audivimus.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 2. Deut. XXXIV, 6
- 3. Matth. XVII, 3
- 4. IV Reg. II, 11
- 5. Matth. XXVII, 52, 53