TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Verum illud adhuc quaestionem facit, quod in Epistola ad Hebraeos legitur: « Cum jam deberetis tempore ipso esse doctores, iterum doctrina indigetis, quae sint elementa sermonum Dei; et facti estis opus habentes lacte, non solido cibo. Omnis enim qui lactatur, inexpertus est verbum justitiae; infans est enim. Perfectorum est autem solidus cibus, eorum qui per habitum exercitatos habent sensus, ad separandum bonum a malo » 12Hebr. V, 12-14. Hic enim videmus tanquam definitum esse quem perfectorum dicit solidum cibum; et hoc esse illud quod ad Corinthios scriptum est, Sapientiam loquimur inter perfectos 13I Cor. II, 6 . Quos autem perfectos voluerit hoc loco intelligi, subjecit atque ait, Qui per habitum exercitatos habent sensus, ad separandum bonum a malo. Hoc ergo qui invalida et inexercitata mente non possunt, profecto nisi fidei quodam lacte teneantur, ut et invisibilia quae non vident, et intelligibilia, quae nondum intelligunt, credant, facile ad vanas et sacrilegas fabulas promissione scientiae ducuntur: ut et bonum et malum nonnisi corporalibus imaginibus cogitent, et ipsum Deum nonnisi aliquod esse corpus existiment, et malum nisi substantiam putare non possint; cum sit potius ab immutabili substantia mutabilium substantiarum quidam defectus, quas fecit ex nihilo ipsa immutabilis et summa substantia, qui est Deus. Quod profecto quisquis non solum credit, verum etiam exercitatis interioribus animi sensibus intelligit, percipit, novit; non est jam metuendum ne seducatur ab eis qui malum putando esse substantiam quam non fecit Deus, mutabilem substantiam faciunt ipsum Deum, sicut Manichaei, vel si quae aliae pestes ita desipiunt.

Notes

  1. 12. Hebr. V, 12-14
  2. 13. I Cor. II, 6