Facilis est ergo, fratres, hodierna lectio: sed propter hesternum debitum (scio enim quid distulerim, non abstulerim, et Dominus dignatus est donare etiam hodie loqui ad vos), recordamini quid reposcere debeatis, si forte aliquo modo servata pietate et salubri humilitate, extendamus nos non adversus Deum, sed ad Deum; et levemus ad eum animam nostram, effundentes eam super nos, sicut ille in Psalmo, cui dicebatur, Ubi est Deus tuus? Haec, inquit, meditatus sum, et effudi super me animam meam 8Psal. XLI, 4 et 5 . Levemus ergo animam ad Deum, non contra Deum; quia et hoc dictum est, Ad te, Domine, levavi animam meam 9Psal. XXIV, 1 . Et levemus adjuvante ipso; nam gravis est. Unde autem gravis est? Quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 10Sap. IX, 15. Ne forte ergo possimus sensum nostrum a multis colligere ad unum, et evulsum a multis relevare ad unum (quod quidem non poterimus, ut dixi, nisi adjuvet ille qui ad se vult levari animas nostras), et contingamus ex aliqua parte, quomodo Verbum Dei unicus Patri, coaeternus et aequalis Patri, non faciat nisi quod viderit Patrem facientem, cum tamen Pater ipse non faciat aliquid nisi per Filium videntem. Videtur mihi quoniam Dominus Jesus in hoc loco magnum quiddam insinuare volens intentis, et infundere capacibus, incapaces autem excitare ad studium, ut nondum intelligentes bene vivendo capaces fiant, insinuavit nobis animam humanam et mentem rationalem, quae inest homini, non inest pecori, non vegetari, non beatificari, non illuminari, nisi ab ipsa substantia Dei: eamque animam facere aliquid per corpus et de corpore, atque habere subjectum corpus, et per corporalia mulceri posse sensus corporis vel offendi, et propter hoc, id est propter consortium quoddam animae et corporis in hac vita atque complexu, delectari animam lenitis, vel contristari offensis corporis sensibus; beatitudinem tamen ejus qua fit beata ipsa anima, non fieri nisi participatione illius vitae semper vivae, incommutabilis, aeternaeque substantiae, quae Deus est: ut quomodo anima quae inferior Deo est, id quod ipsa inferius est, hoc est corpus, facit vivere; sic eamdem animam non faciat beate vivere, nisi quod ipsa anima est superius. Superior enim anima quam corpus, et superior quam anima Deus. Praestat aliquid inferiori, praestatur illi a superiore. Serviat Domino suo, ne conculcetur a servo suo. Haec est, fratres mei, religio christiana, quae praedicatur per totum mundum, horrentibus inimicis; et ubi vincuntur, murmurantibus; ubi praevalent, saevientibus. Haec est religio christiana, ut colatur unus Deus, non multi dii; quia non facit animam beatam nisi unus Deus. Participatione Dei fit beata. Non participatione sanctae animae fit beata infirma anima, nec participatione angeli fit beata sancta anima: sed si quaerit beata esse infirma anima, quaerat unde beata sit sancta anima. Non enim beatus efficeris ex angelo tu; sed unde angelus, inde et tu.