Restat ergo ut intelligamus Spiritum sanctum habere qui diligit, et habendo mereri ut plus habeat, et plus habendo plus diligat. Jam itaque habebant Spiritum discipuli, quem Dominus promittebat, sine quo eum Dominum non dicebant: nec tamen eum adhuc habebant, sicut eum Dominus promittebat. Et habebant ergo, et non habebant, qui quantum habendus fuerat, nondum habebant. Habebant itaque minus, dandus erat eis amplius. Habebant occulte, accepturi fuerant manifeste; quia et hoc ad majus donum sancti Spiritus pertinebat, ut eis innotesceret quod habebant. De quo munere loquens Apostolus ait: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis 4I Cor. II, 12 . Nam et ipsam manifestam impertitionem Spiritus sancti non semel, sed bis numero Dominus egit. Mox enim ut resurrexit a mortuis, insufflans ait: Accipite Spiritum sanctum 5Joan. XX, 22 . Numquid igitur quia tunc dedit, ideo non misit etiam postea quem promisit? Aut non idem ipse est Spiritus sanctus, qui et tunc est insufflatus ab ipso, et postea ab ipso missus e coelo 6Act. II, 4? Quapropter cur ipsa quae facta est evidenter donatio ejus, bis facta fuerit, alia quaestio est: fortassis enim propter duo praecepta dilectionis, hoc est proximi et Dei, ut commendaretur ad Spiritum sanctum pertinere dilectio, haec ejus gemina est in manifestatione facta donatio. Et si alia causa quaerenda est, non nunc ejus inquisitione in longiorem quam oportet modum sermo isto mittendus est: dum tamen constet, sine Spiritu sancto Christum nos diligere et mandata ejus servare non posse; et id nos posse atque agere tanto minus, quanto illum percipimus minus; tanto autem amplius, quanto illum percipimus amplius. Proinde non solum non habenti, verum etiam habenti, non incassum promittitur: non habenti quidem, ut habeatur; habenti autem, ut amplius habeatur. Nam nisi ab alio minus, ab alio amplius haberetur, sanctus Elisaeus sancto Eliae non diceret: Spiritus qui est in te, duplo sit in me 7IV Reg. II, 9 .
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 4. I Cor. II, 12
- 5. Joan. XX, 22
- 6. Act. II, 4
- 7. IV Reg. II, 9