TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Turbatus itaque est Jesus spiritu, et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. Unus ex vobis, numero, non merito; specie, non virtute; commixtione corporali, non vinculo spirituali; carnis adjunctione, non cordis socius unitate: proinde non qui ex vobis est, sed qui ex vobis exiturus est. Nam quomodo erit verum quod protestatus est Dominus, et dixit, Unus ex vobis; si verum est quod ait idem ipse in Epistola sua, cujus est hoc Evangelium, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum 2I Joan. II, 19 ? Non erat igitur ex illis Judas: mansisset enim cum illis, si esset ex illis. Quid est ergo, Unus ex vobis tradet me; nisi, unus ex vobis exiturus est, qui me tradet? Quia et ille qui ait, Si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum; jam dixerat, Ex nobis exierunt. Ac per hoc utrumque verum est, et ex nobis, et non ex nobis: secundum aliud ex nobis, secundum aliud non ex nobis; secundum communionem Sacramentorum ex nobis, secundum suorum proprietatem criminum, non ex nobis.

Notes

  1. 2. I Joan. II, 19