TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ne putes te aliquid facturum quod homo non possit. Hoc fecit ipse Joannes evangelista. Transcendit carnem, transcendit terram quam calcabat, transcendit maria quae videbat, transcendit aerem ubi alites volitant, transcendit solem, transcendit lunam, transcendit stellas, transcendit omnes spiritus qui non videntur, transcendit mentem suam ipsa ratione animi sui. Transcendens ista omnia, super se effundens animam suam, quo pervenit? Quid vidit? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Si ergo separationem non vides in luce, quid separationem quaeris in opere? Vide Deum, vide Verbum ejus inhaerere Verbo dicenti: quia ipse dicens non syllabis dicit; sed splendore sapientiae fulgere, hoc est dicere. Quid dictum est de Sapientia ipsius? Candor est lucis aeternae 20Sap. VII, 26 . Attende candorem solis. In coelo est, et expandit candorem per terras omnes, per maria omnia: et utique corporalis lux est. Si separas candorem solis a sole, separa Verbum a Patre. De sole loquor. Lucernae una flammula tenuis, quae uno flatu possit exstingui, spargit lucem suam super cuncta quae subjacent. Vides lucem sparsam a flammula generatam, emissionem vides, separationem non vides. Intelligite ergo, fratres charissimi, Patrem et Filium et Spiritum sanctum inseparabiliter sibi cohaerere, Trinitatem hanc unum Deum; et omnia opera unius Dei, haec esse Patris, haec esse Filii, haec esse Spiritus sancti. Caetera quae consequuntur, quae pertinent ad sermonem ipsius Domini nostri Jesu Christi in Evangelio, quoniam et erastino die sermo debetur vobis, adestote ut audiatis.

Notes

  1. 20. Sap. VII, 26