Et qui sunt isti mortui quos vivificat Pater et Filius? An ipsi sunt de quibus diximus, Lazarus, vel filius illius viduae 14Luc. VII, 14, 15, vel filia archisynagogi 15Id. VIII, 54, 55? novimus enim istos a Christo Domino suscitatos. Aliud aliquid nobis vult insinuare, resurrectionem scilicet mortuorum, quam omnes exspectamus; non illam quam quidam habuerunt, ut crederent caeteri. Resurrexit enim Lazarus moriturus, resurgemus nos semper victuri. Talem resurrectionem Pater facit, an Filius? Imo vero Pater in Filio. Ergo Filius, et Pater in Filio. Unde probamus quia de ista dicit resurrectione? Cum dixisset, Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat; ne intelligeremus illam mortuorum resurrectionem quam facit ad miraculum, non ad vitam aeternam, secutus ait, Neque enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Quid hoc est? De mortuorum resurrectione dicebat, quia sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat: unde continuo tanquam rationem subjecit de judicio, dicens, Neque enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, nisi quia de illa resurrectione mortuorum dixerat, quae futura est in judicio?