Accipite quamvis diversum et longe impar exemplum, tamen utcumque ad intelligendum Deum, ex his quae propius subjecta sunt Deo. Ecce ego ipse, quantum attinet ad animum meum, cum hoc sim quod estis et vos, si taceo, apud meipsum sum: si autem loquor vobis quod intelligatis, quodammodo ad vos procedo, nec me relinquo, sed et ad vos accedo, et non recedo unde procedo. Cum autem tacuero, quodammodo ad me redeo; et quodammodo vobiscum maneo, si tenueritis quod audistis in sermone quem dico. Si hoc potest imago quam fecit Deus, quid potest non a Deo facta, sed ex Deo nata imago Dei Deus: cujus illud, quo ad nos egressus est, et in quo a nobis regressus est, corpus, non sicut meus elapsus est sonus, sed manet ibi ubi jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 8Rom. VI, 9? Multa de his evangelicis verbis adhuc dici fortasse poterant et debebant: sed non sunt corda vestra spiritualibus cibis quamlibet suavibus oneranda; maxime quia spiritus promptus est, caro autem infirma 9Matth. XXVI, 41.