TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

« Post haec autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathia (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judaeorum), ut tolleret corpus Jesu: et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu. Venit autem Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum. » Non ita distinguendum est, ut dicamus, primum ferens mixturam myrrhae; sed ut quod dictum est, primum, ad superiorem sensum pertineat. Venerat enim Nicodemus ad Jesum nocte primum, quod idem Joannes narravit in prioribus Evangelii sui partibus 6Joan. III, 1, 2. Hic ergo intelligendum est ad Jesum, non tunc solum, sed tunc primum venisse Nicodemum; ventitasse autem postea ut fieret audiendo discipulus: quod certe modo in revelatione corporis beatissimi Stephani fere omnibus gentibus declaratur. Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judaeis sepelire. Non mihi videtur Evangelista frustra dicere voluisse, sicut mos est Judaeis sepelire: ita quippe, nisi fallor, admonuit in hujusmodi officiis quae mortuis exhibentur, morem cujusque gentis esse servandum.

Notes

  1. 6. Joan. III, 1, 2