TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Nisi forte ipsum praedestinatum dicere formidabimus, quia de nobis tantum ut efficiamur conformes imaginis ejus, hoc dixisse videtur Apostolus. Quasi vero quisquam regulam fidei fideliter intuens, Filium Dei negaturus est praedestinatum, qui eum negare hominem non potest. Recte quippe dicitur non praedestinatus secundum id quod est Verbum Dei, Deus apud Deum. Utquid enim praedestinaretur, cum jam esset quod erat, sine initio, sine termino sempiternus? Illud autem praedestinandum erat, quod nondum erat, ut sic suo tempore fieret, quemadmodum ante omnia tempora praedestinatum erat ut fieret. Quisquis igitur Dei Filium praedestinatum negat, hunc eumdem filium hominis negat. Sed propter contentiosos etiam hinc audiamus Apostolum in suarum exordio Litterarum. Nam et in prima Epistolarum ejus, quae est ad Romanos, et ipsius Epistolae principium est, ubi legitur: Paulus servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum 16Id. I, 1-4 . Secundum hanc ergo praedestinationem etiam clarificatus est antequam mundus esset, ut esset claritas ejus ex resurrectione mortuorum apud Patrem, ad cujus dexteram sedet. Cum ergo videret illius praedestinatae suae clarificationis venisse jam tempus, ut et nunc fieret in redditione, quod fuerat in praedestinatione jam factum, oravit dicens, Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te: tanquam diceret, Claritatem quam habui apud te, id est, illam claritatem quam habui apud te in praedestinatione tua, tempus est ut apud te habeam etiam vivens in dextera tua. Sed quoniam diu nos tenuit hujus discussio quaestionis, alio quae sequuntur sermone tractanda sunt.

Notes

  1. 16. Id. I, 1-4