Quae sunt tamen illa majora? Hoc enim forte facile est intelligere. Sicut enim Pater, inquit, suscitat mortuos, et vivificat; sic et Filius quos vult vivificat. Majora ergo sunt opera mortuos suscitare, quam languidos sanare. Sed sicut suscitat Pater mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Alios ergo Pater, alios Filius? Sed omnia per ipsum: ipsos itaque Filius, quos et Pater; quia non alia, nec aliter, sed haec et Filius similiter facit. Ita plane intelligendum est, et ita tenendum: sed mementote quia Filius quos vult vivificat. Tenete hic ergo non solum potestatem Filii, verum etiam voluntatem. Et Filius quos vult vivificat, et Pater quos vult vivificat; et ipsos Filius quos et Pater: ac per hoc eadem Patris et Filii et potestas est et voluntas. Quid est ergo quod sequitur? Neque enim Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem: quod ita subjunxit, tanquam rationem reddens superioris sententiae. Multum movet, intenti estote. Filius quos vult vivificat, Pater quos vult vivificat: Filius suscitat mortuos, sicut Pater suscitat mortuos. Neque enim Pater judicat quemquam. Si in judicio suscitandi sunt mortui, quomodo Pater suscitat mortuos, si non judicat quemquam? Omne quippe judicium dedit Filio. In illo autem judicio suscitantur mortui; et resurgunt alii ad vitam, alii ad poenam: quod totum si Filius facit, Pater autem ideo non facit, quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, contrarium videbitur ei quod dictum est, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Simul ergo suscitant. Si simul suscitant, simul vivificant. Simul ergo judicant: quomodo itaque verum est, Neque enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio? Moveant interim propositae quaestiones, praestabit Dominus ut solutae delectent. Ita est, fratres; omnis quaestio nisi intentum fecerit proposita, non delectabit exposita. Sequatur ergo ipse Dominus, ne forte in iis quae subnectit, aperiat se aliquantum. Subtexit enim nubilo lucem suam; et difficile est aquilae more volare super omnem nebulam qua tegitur omnis terra 2Eccli. XXIV, 6, et videre in verbis Domini sincerissimam lucem. Ne forte ergo calore radiorum suorum discutiat caliginem nostram, et aliquantum se in consequentibus aperire dignetur, dilatis istis sequentia videamus.