TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Nemo serenissimum sensum nubilosa contradictione perturbet; consequentia perhibeant testimonium praecedentibus verbis. Nempe cum dixisset, Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum, continuo secutus adjunxit, Ut videant claritatem meam quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. Ut videant, dixit; non, ut credant. Fidei merces est ista, non fides. Si enim fides in Epistola ad Hebraeos recte definita est, Convictio rerum quae non videntur 17Hebr. XI, 1 ; cur non merces fidei definiatur, Visio rerum quae creditae sperabantur? Cum viderimus enim claritatem quam dedit Pater Filio, etiamsi eam dici hoc loco intelligamus, non quam Pater aequali Filio gignens eum dedit, sed quam facto hominis filio dedit ei post mortem crucis: quando ergo videbimus illam Filii claritatem, profecto tunc fiet judicium vivorum atque mortuorum, tunc tolletur impius, ne videat claritatem Domini 18Isai. XXVI, 10; quam, nisi illam qua Deus est? Beati enim mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt 19Matth. V, 8: nec mundicordes sunt impii, propterea non videbunt. Tunc ibunt ipsi in supplicium aeternum; sic enim tolletur impius ne videat claritatem Domini: justi autem ibunt in vitam aeternam 20Id. XXV, 46. Et quae est vita aeterna? Ut cognoscant, inquit, te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum 21Joan. XVII, 3 : non utique sicut eum cognoverunt qui licet non mundicordes, tamen in forma servi clarificata judicantem videre potuerunt; sed sicut cognoscendus est a mundis corde solus verus Deus, cum Patre et Spiritu sancto Filius, quia ipsa Trinitas est solus verus Deus. Si ergo secundum id quod Filius Dei Deus est Patri aequalis atque coaeternus; accipiamus hoc dictum, Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum, in Patre cum Christo erimus; sed ille sicut ille, nos sicut nos, ubicumque corpore fuerimus. Si enim loca dicenda sunt, et quibus non corpora continentur, et locus est cuique rei ubi est; locus Christi aeternus ubi semper est, ipse Pater est, et locus Patris Filius est; quia, Ego, inquit, in Patre, et Pater in me est 22Id. XIV, 10 ; et in hac oratione, Sicut tu Pater, inquit, in me, et ego in te: et locus noster ipsi sunt, quia sequitur, Ut et ipsi in nobis unum sint 23Id. XVII, 21 : et nos locus Dei sumus, quoniam templum ejus sumus; sicut orat pro nobis qui mortuus est pro nobis, vivitque pro nobis, ut in ipsis unum simus; quia factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion 24Psal. LXXV, 3 , quae nos sumus. Sed quis idoneus loca ista, vel quae sunt in locis istis, sine spatiosis capacitatibus et sine corporeis molibus cogitare? Non parum tamen proficitur, si saltem quidquid tale oculo cordis occurrit, negatur, respuitur, improbatur: et lux quaedam in qua ista neganda, respuenda, improbanda cernuntur, sicut potuerit, cogitatur; et quam sit certa cognoscitur, et amatur, ut inde surgatur, atque ad interiora tendatur: quae cum penetrare mens invalida, et minus quam illa sunt, pura, nequiverit; non sine amoris gemitu et desiderii lacrymis inde pellatur; et patienter ferat quamdiu fide mundatur, atque ut illic habitare valeat, sanctis moribus praeparatur.

Notes

  1. 17. Hebr. XI, 1
  2. 18. Isai. XXVI, 10
  3. 19. Matth. V, 8
  4. 20. Id. XXV, 46
  5. 21. Joan. XVII, 3
  6. 22. Id. XIV, 10
  7. 23. Id. XVII, 21
  8. 24. Psal. LXXV, 3