TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Erat autem in loco ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. Sicut in Mariae virginis utero nemo ante illum, nemo post illum conceptus est; ita in hoc monumento nemo ante illum, nemo post illum sepultus est. « Ibi ergo propter parasceven Judaeorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum. » Acceleratam vult intelligi sepulturam, ne advesperasceret; quando jam propter parasceven, quam coenam puram Judaei latine usitatius apud nos vocant, facere tale aliquid non licebat.